Charter Document - 02040177
Charter Number: | 02040177 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1299 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis in unitate Deitatis ineffabilis adorande colende summi Patris et Filii et Spiritus sancti amen Anno Incarnationis ejusdem Filii Domini Dei nostri millesimo ducentesimo nonagesimo nono mense Septembri die jovis post Nativitatem beate Marie Virginis ego Iohannes de Borbonio Lanseiz archidiaconus Avalonensis in ecclesia Eduensi apud Eduam per Dei gratiam mentis et corporis gaudens in Domino sanitate quia tamen humana vita in valle hujus miserie tot et tantis subjacet periculis et maxime cum nichil morte sit certius [] testamentum meum et ultimam voluntatem meam dispono et ordino in hunc modum In primis volo et precipio quod omnia et singula debita mea in quibus teneor seu tempore mortis mee teneri potero probata legitime vel prout exequtoribus meis inferius nominatis visum fuerit expedire persolvantur et clamores mei modo consimili pacificentur et reddantur Item do et lego ecclesie beatorum Nazarii et Celsi et Lazari martirum pro remedio anime mee et pro anniversario meo imperpetuum annis singulis in dictis ecclesiis faciendo quatuor libras Vien redditu ales quas quatuor libras ita assideo et assigno predicte ecclesie primo triginta quinque solidos Vien super operatorium situm ante ecclesiam beati Lazari juxta operatorium quondam Guidonis Porcheti defuncti quod operatorium acquisivi a Damerona relicta Guillelmi Barberii de quo operatorio habentur de locato quadraginta solidi Turon per annum et viginti solidi Parisien in valore triginta solidorum Vien super domum que fuit quondam domini Iacobi Boxerandi quam inhabito et super domum novam quam edificavi de novo retro dictam domum et ita concesserunt michi decanus et capitulum Eduense et ita continetur in libro anniversariorum et in litteris capituli quas habeo super dicta concessione quos viginti solidos Parisien tenetur et tenebitur solvere quicumque tenebit dictam domum post mortem meam cum aliis viginti solidis Parisien pro anniversario dicti Iacobi Boixerandi et residuum dictarum quatuor librarum Vien scilicet quindecim solidi Vien redditu ales assideo eidem ecclesie Eduensi super pratum meum situm juxta praeriam domini episcopi Eduensis quod acquisivi a dicto Guilin de Edua Item quum predicti domini mei decanus et capitulum Eduense in suis litteris patentibus per sui gratiam concesserint michi in capitulo generali pure et libere quod ad honorem Dei et beati Dionisii martiris possem fundare et construere infra ecclesiam beati Lazari Eduensis quoddam altare inter duas columpnas ultimas a parte dextra prope magnas portas erga marmores et ante dictum altare vel juxta sit fundatum et constructum sepulturam meam construi et fieri et ibidem post mortem meam corpus meum sepeliri quapropter ad honorem Dei ut premissum est et beati Dionisii dictum altare ut premissum est fundavi et fundo ibidem ut premissum est et volo fieri et precipio et ordino ante dictum altare vel juxta sepulturam meam eligo et volo et precipio corpus meum sepeliri in loco ubi lapis jam positus est pro me et qui lapis super tumbam corporis mei debet esse si Edue decessero vel prope per duodecim leucas ibidem corpus meum precipio deportari et dictum altare volo et ordino et retineo a me archidiacono predicto dari persone ydonee quandiu vixero et post mortem meam et mortem illius cui concessero dictum altare in vita mea et qui dictum altare tenebit tempore mortis mee et post mortem illius volo et ordino predictum altare et redditus ad dictum altare pertinentes prout inferius exprimuntur a predictis decano et capitulo imperpetuum dari et concedi persone ydonee alicui quandiu vixerit et successive et de ipsorum conventu si placet eis et pauperiori alicui existenti sacerdoti et sine redditu ita tamen si predictis decano et capitulo placet quod persone cui dabitur predictum altare precipiant per juramentum quod prestabit et ita volo et ordino quod in qualibet septimana persona instituta vel que instituetur ad predictum altare die Dominica feria secunda et quarta et sexta celebret post mortem meam pro defunctis unam missam pro remedio anime mee et anime domini Girardi de Bello Visu quondam episcopi Eduensis et animarum antecessorum meorum et orationes proprias secundum premissa dicat in missa et si persone institute ad dictum altare placet si aliis diebus voluerit celebrare ex devotione quod possit pluries et valeat celebrare pro remedio anime mee et antecessorum meorum Et dictum altare doto et honoro ubicumque decessero ad presens et persone a me institute in vita mea et illi que instituetur a predictis decano et capitulo successive imperpetuum post mortem meam do et lego et concedo quindecim libras Vien redditu ales de quibus quindecim libris redditualibus eidem altari assideo et assigno centum solidos Vien redditu ales super domum meam de la Baiole cum terris et ochiis et omnibus appenditiis et super domos torcular et vineas meas quas habeo apud Sampigneum vel habere potero in futurum et in finagio et super prata alia que teneo apud Eduam et circa et decem libras Vien redditu ales de residuo dictarum quindecim librarum Vien assideo et assigno super dictis bonis meis patrimonialibus tali modo videlicet quod heres meus seu heredes mei quicumque tenebit vel tenebunt hereditatem meam et portionem hereditatis mee et illam portionem quam debeo habere cum Guidone fratre meo contingentem prout in litteris super hoc confectis continetur solvant annis singulis imperpetuum dictas decem libras redditu ales in duabus synodis videlicet in qualibet synodo persone ut premissum est institute et si predicta bona a me acquisita non valeant dictos centum solidos redditu ales a me supra assignatos assedeo et assigno super bonis meis patrimonialibus et volo et precipio quod predictus heres meus seu heredes mei solvant illud residuum centum solidorum una cum predictis decem libris in bonis patrimonialibus supradictis imperpetuum Item do et lego dicte ecclesie Eduensi ad opus dicti altaris jocalia que secuntur calicem unum argenteum deauratum missale unum cum nota et grossa littera in duobus voluminibus et missale aliud parvum et novum sine nota et hendas meas cum nota et grossa littera et quoddam graduale notatum cum grossa littera item duas chennas argenteas tria altaria benedicta cum pallis altaris tria vestimenta integra cum duabus ymaginibus beate Marie de ebore et breviter alia ornamenta et jocalia que erunt in archa mea in ecclesia beati Lazari et inveniri poterunt tempore mortis mee que dicta archa juxta dictum altare posita est et etiam jocalia que erunt in capella domus quam inhabitabo tempore mortis mee ita tamen quod predicta omnia jocalia et ornamenta persona instituta ad dictum altare tempore vite mee et etiam persona instituta post mortem meam successive ut premissum est teneat et custodiat sine obligatione venditione alienatione aliqua faciendis nomine ecclesie Eduensis predicte et usus fructus pro dicto altari habeat in premissis Et ad predictum altare serviendum die et tempore confectionis presentis testamenti ad honorem Dei et beati Dyonisii in vita mea in bona et sana memoria per Dei gratiam et de voluntate predictorum decani et capituli posui et ordinavi jam diu est et adhuc pono constituo et ordino servitorem ad dictum altare videlicet dominum Galuanum de Edua presbiterum meum qui tenetur celebrare et celebrabit per Dei gratiam pro me in vita mea et amicis meis viventibus benefactoribus meis missam de sancto Spiritu in qualibet septimana die Dominica feria secunda et quarta et sexta et ita volo et ordino et precipio et aliis diebus si eidem placuerit pluries et ex devotione voluerit post mortem meam si idem Galuanus supervixerit de defunctis predictis die Dominica et feriis et aliis diebus prout premissum est et predicta juravit idem Galuanus ut in litteris Curie Eduensis continetur quas habeo pro remedio anime mee domini Girardi quondam episcopi Eduensis et antecessorum meorum et precipio ex nunc solvi eidem Galuano ad predictum altare instituto annis singulis predictas quindecim libras redditu ales et post mortem meam volo et precipio eidem solvi dictas quindecim libras redditu ales si tempore mortis mee vixerit vel illi persone institute tempore mortis mee vel illi que successerit prout superius ordinatum est et volo et precipio quod si persona ad dictum altare a me in vita mea instituta vel a dictis decano et capitulo non faceret post mortem meam servicium debitum ad dictam altare ut premissum est et hoc esset notorium quod dicti decanus et capitulum in capitulo generali personam predictam totaliter amovere valeant ad querimoniam exequtorum meorum vel heredum meorum et conferre persone alteri bone et ydonee ut superius est premissum et de choro que persona dictum servicium adimpplere teneatur Si vero Edue non decessero vel prope per duodecim leucas ut premissum est eligo sepulturam meam in loco magis religioso vel in parochia ubi decessero hoc salvo quod si decessero apud Borbonium eligo sepulturam meam infra ecclesiam sancti Martini de Borbonio juxta tombam Guillelmi quondam fratris mei quondam curati ipsius ecclesie Item do et lego cuilibet pauperi de civitate et suburbio Eduensi et de archipresbiteratu dicti loci die obitus mei venienti ad elemosinam nummatam panis ad Vien et eodem modo et loco predictis pauperibus et volo et precipio fieri modo consimili die trecennarii mei et anno revoluto die anniversarii mei Item do et lego pro remedio anime mee seu restituo et nomine restitutionis reddo ea que inferius continentur primo dominis et amicis meis die obitus mei in ecclesia Eduensi canonicis qui presentes fuerint decem libras Vien pro pictancia inter ipsos et alios distribuendas prout consuetum est Item do et lego cuilibet presbitero de magno choro et parvo ecclesie Eduensis celebranti missam die obitus mei die trecennarii sequenti die anniversarii mei sequenti anno revoluto duos solidos Vien item triginta clericis de choro predicto de media sede cuilibet legenti psalterium dictis diebus qualibet die predictarum dierum duodecim denarios Vien item viginti clericis de dicto choro de bassa sede cuilibet ipsorum legenti psalterium dictis diebus octo denarios Vien item quatuor presbiteris de choro Eduensi qui post mortem meam me sepelient et ornabunt cuilibet quinque denarios Vien si Edue vel alibi decessero item quatuor canonicis vel personis de choro Eduensi si Edue inhumatus fuero qui me inhumabunt cuilibet unum bonum coclear argenteum vel decem solidos Vien item fabrice ecclesie operis sancti Nazarii Eduensis sexaginta solidos Vien item fabrice operis ecclesie sancti Lazari Eduensis sexaginta solidos Vien item pro augmentatione panis et vini in ecclesia Eduensi facienda eidem ecclesie centum solidos Vien item quindecim presbiteris de choro Eduensi triginta solidos Vien pro sexaginta missis celebrandis de defunctis pro remedio anime mee animarum confratrum de confratria chori Eduensis sancti Iohannis Evangeliste de qua confratria ego fui item domino episcopo qui tempore mortis mee fuerit decem libras Vien et remitto et quitto eidem episcopo debitum et sedi ejus episcopalli in quo debito michi tenebantur predecessores sui tempore quo decesserunt videlicet bone memorie dominus Girardus quondam episcopus Eduensis videlicet bene in quadraginta libris Turon et bone memorie dominus Iacobus quondam episcopus Eduensis pro se et fratribus suis bene in quinquaginta libris Turon et supplico eidem domino episcopo qui fuerit tempore mortis mee ut si in aliquo deliqui contra predecessores suos sedem Eduensem vel ipsum eidem placeat michi indulgere item domino decano Eduensi qui fuerit tempore mortis mee quadraginta solidos Vien item archidiacono Eduensi triginta solidos Vien item Officiali Eduensi triginta solidos Vien item archipresbitero Eduensi viginti solidos Vien item die trecennarii mei dominis meis canonicis Eduensibus presentibus centum solidos Vien pro pictancia distribuendos inter ipsos et alios prout consuetum est Item a die obitus mei usque ad diem trecennarii si Edue corpus meum inhumatum fuerit do et lego canonicis presbiteris et clericis de choro Eduensi venientibus ad processionem super tombam meam et orationes consuetas dicentibus decem solidos Vien ad distribuendum inter ipsos qualibet die circa tombam meam predictam inter ipsos et non aliter et supplico ut intersint Item volo et precipio emi de bonis meis decem solidos Vien redditu ales quam pecuniam redditualem volo quod teneat et habeat persona instituta ad altare meum predictum beati Dyonisii et eidem persone lego dictos decem solidos Vien ita tamen quod de ipsis decem solidis faciat die anniversarii mei annis singulis oblationes et missas celebrari pro remedio anime mee in ecclesia supradicta et omnia timpana magna et parva pulsari item congregationibus sancti Andochii sancti Iohannis sancti Martini et sancti Simphoriani cuilibet venienti ad processionem die obitus mei quadraginta solidos Vien et supplico eisdem congregationibus ut die sequenti in crastinum obitus mei unam missam de defunctis quilibet conventus celebret in ecclesia sua pro remedio anime mee vel aliqua die sequenti Item do et lego abbatisse et conventui sancti Andochii Eduensis decem libras Vien ad emendum redditus imperpetuum pro anniversario meo imperpetuum annis singulis in eadem ecclesia faciendo item abbatisse et conventui sancti Iohannis Eduensis decem libras Vien modo consimili pro anniversario meo faciendo item abbacie sancti Martini Eduensis decem libras Vien modo consimili pro dicto anniversario meo faciendo item conventui sancti Simphoriani Eduensis quindecim libras Vien modo consimili pro dicto anniversario meo faciendo item ecclesie beate Marie et sancti Lazari Avalonensis in qua ecclesia sum et fui canonicus semel viginti libras Turon ad emendum redditus pro anniversario meo imperpetuum in eadem ecclesia faciendo item ecclesie beate Marie Montis Regalis in qua ecclesia sum et fui canonicus semel viginti libras Turon modo consimili pro anniversario meo ibidem faciendo item ecclesie beati Ylarii Sinemuri Brienensis in qua ecclesia fui canonicus semel decem libras Vien modo consimili pro anniversario meo ibidem faciendo item ecclesie sancti Albini prope Kadrellas cujus ecclesie rector fui sexaginta solidos Vien semel ad emendum redditus pro anniversario meo ibidem imperpetuum faciendo item ecclesie sancti Martini de Borbonio centum solidos Turon semel ad emendum redditus pro anniversario meo Guillelmi fratris mei et matris et patris mei in dicta ecclesia sepultorum annis singulis imperpetuum in eadem ecclesia faciendo et si in eadem ecclesia inhumatus fuero do et lego eidem quadraginta libras Turon ad emendum redditus pro dicto anniversario faciendo item ecclesie de Torciaco et de Monte Cinereo in quibus rector fui centum solidos Turon semel ad emendum redditus pro anniversario meo modo consimili ibidem faciendo item ecclesie de Gilliaco prope Borbonium quadraginta solidos Turon semel ad emendum redditus pro anniversario meo annis singulis imperpetuum ibidem faciendo item abbacie sancte Margarite prope Belnam decem libras Vien semel ad emendum redditus pro anniversario meo ibidem modo consimili faciendo Item do et lego monachis prioratus de Borbonio quadraginta solidos Turon semel pro obsequio meo faciendo die trecennarii mei item decem libras Turon ad emendum redditus pro anniversario meo annis singulis ibidem imperpetuum faciendo item monachis sancti Loci Deo servientibus quadraginta solidos Turon pro pictancia pro obsequio meo die trecennarii mei faciendo Item do et lego cuilibet curato archidiaconatus mei Avalonensis residenti in ecclesia sua seu vicario illius qui nunc residet triginta denarios Vien semel et supplico predictis quod infra quatuor dies postquam receperint dictam pecuniam celebrent seu faciant celebrari unam missam de defunctis quilibet in ecclesia sua pro remedio anime mee item cuilibet curato residenti in archipresbiteratu Borbonii seu vicario illius qui nunc residet cuilibet duos solidos Vien et quod celebrent ut supra proximo dicitur item curatis beate Marie sancti Iohannis de Crota et sancti Quintini Eduensis cuilibet tres solidos Vien et supplico ut die crastina obitus mei celebrent pro remedio anime mee Si autem Edue non decessero vel prope ut premissum est vel apud Borbonium volo et precipio corpus meum sepeliri in ecclesia parochie in qua decessero vel in loco magis religioso ut premissum est et lego rectori dicte ecclesie vel dicti loci religiosi lectum meum et quadraginta solidos Turon pro obsequio meo die obitus mei faciendo et eidem ecclesie do et lego viginti libras Turon ad emendum redditus pro anniversario meo annis singulis in eadem ecclesia faciendo Si autem transfretarem ut supra mare vel ultra decedam volo et precipio dari erogari omnia illa bona et singula que tunc temporis mecum habebo in illa via videlicet terciam partem fratribus milicie Templi et aliam terciam partem fratribus hospitalariis sancti Iohannis Iherosolimitani et aliam reliquam terciam partem pauperibus membris Christi venientibus ad elemosinam preconizatam Item do et lego domui Dei de Castro Eduensi unum lectum munitum et pauperibus ipsius loci decem solidos Vien pro pictancia semel item domui Dei de Marchaut apud Eduam unum lectum munitum et decem solidos Vien pro pictancia pauperibus ipsius loci facienda semel item domui sancte Anastasie Eduensis unum lectum munitum et quinque solidos Vien pauperibus ipsius loci pro pictancia semel item domui Dei de Borbonio unum lectum munitum et pauperibus ipsius loci decem solidos Turon pro pictancia semel item domui leprosorum de Borbonio unum lectum munitum et leprosis dicti loci decem solidos Turon pro pictancia semel item leprosis de Floriaco prope Eduam decem solidos Vien semel item leprosis de Estaval prope Eduam quinque solidos Vien semel item monialibus sancti Georgii supra Eduam decem solidos Vien semel item monialibus de Campo Canoto decem solidos Vien semel item monialibus de Chaumes decem solidos Vien semel item Fratribus minoribus de Belna viginti solidos Vien semel item Fratribus minoribus de Divione decem solidos Vien semel et Fratribus predicatoribus de Divione decem solidos Vien semel et Fratribus minoribus de Silvigneo decem solidos semel Item do et lego Guillelmo de Piguin armigero meo viginti livras Turon semel item Galuano predicto presbitero meo si tunc vivat unum lectum munitum et quadraginta solidos Turon semel item Iohanneto dicto Coquin de Croniaus clerico et servienti meo quadraginta solidos Turon semel si tempore mortis mee vixerit item Hugoni de Visorio servienti meo decem libras Turon et unum lectum munitum item Petronille sorori mee si ipsa vixerit tempore mortis mee lego omnes anulos et omnia monilia que habebo tempore mortis mee Item volo et precipio quod reddantur et restituantur Ysabelli filie ipsius Petronille viginti libras Turon de bonis communibus inter me et Guidonem fratrem meum quam pecuniam legavit quondam pater meus eidem Ysabelli pro ipsa maritanda si eidem non fuerit facta solutio ante mortem meam Item lego eidem Ysabelli centum solidos Turon et unum lectum munitum et unam de melioribus vestibus meis semel item Parvo Iohanni clerico filio Iohannis Moreti decem libras Turon ad ipsum erudiendum in scolis semel Item do et lego Agneti dicte la Baulee viginti solidos Vien semel et quicto et remicto eidem debitum in quo michi tenebatur scilicet quadraginta solidos Turon Item do et lego nomine restitutionis et pro remedio animarum illorum defunctorum pro quibus fui exequtor et pro quibus non feci debitum meum fortasse cuilibet pauperi et de archipresbiteratu Eduensi venienti ad elemosinam una die preconizatam unam nummatam panis pro remedio anime mee Item do et lego cuilibet de exequtoribus meis inferius nominatis semel centum solidos Vien pro pena sua et specialiter domino Guidoni de Castro Novo decano Eduensi Summam meam de virtutibus et viciis in duobus voluminibus item domino Girardo presbitero meo sexaginta solidos Turon et unum lectum munitum semel Item do et lego et volo et precipio decem pauperibus de civitate Eduensi dari decem tunicas de burello semel et aliis decem de dicta civitate decem paria socularium semel item Iohanneto de Taigneria servienti meo semel quadraginta solidos Turon si tunc vivat item decem pauperibus de villa Borbonii decem tunicas de burello semel et aliis decem de dicta villa decem paria socularium semel item Haymoni de Perreciaco clerico meo sexaginta solidos Turon et unum lectum munitum semel item Hugoni dicto Godart de Edua quondam garcioni meo quadraginta solidos Vien semel si tempore mortis mee vivat item dicto Poiseri quondam servienti meo viginti solidos Vien modo consimili item dicto Raquin quondam servienti meo viginti solidos Vien modo consimili item Hugoni asinario meo quadraginta solidos Vien eodem modo item dicto Corajuez sexaginta solidos Vien si tunc vivat item dicto Chevaler viginti solidos Vien semel item Roberto de Lucenaio servienti meo si tempore mortis mee vivat viginti solidos Vien modo consimili item Guioneto de coquina mea triginta solidos Vien si tempore mortis mee sit mecum Item omnia predicta et singula volo et precipio emi assederi assignari et solvi ab exequtoribus meis inferius nominatis de bonis meis mobilibus que habebo tempore mortis mee si ad hoc sufficiant sin autem de immobilibus meis et heritagiis a me acquisitis Edue et prope Eduam apud Sampigniacum et in finagio et alibi ubicumque propter predicta adimplenda assignanda assedenda et vendenda seu etiam distrahenda ab exequtoribus predictis et si quid de bonis meis predictis mobilibus et immobilibus a me acquisitis et acquirendis residuum fuerit predictis adimplendis et factis in dicto residuo heredem meum facio et instituo Guidonem fratrem meum si tunc vivat seu liberos ipsius de proprio corpore ipsius procreatos si tempore mortis mee remanerent aliqui si autem bona mobilia et immobilia a me acquisita specialiter et acquirenda non sufficerent ad solvendum predicta debita mea clamores legata et elemosinas et omnia singula supradicta volo et ordino et precipio solvi residuum quod deficeret de bonis meis patrimonialibus paternis et maternis mobilibus et immobilibus et de bonis mobilibus et immobilibus in societate contracta et durante inter me et dictum Guidonem fratrem meum per litteras super hoc sigillatas et que bona mobilia et immobilia tenet et possidet pro me et nomine meo dictus Guido frater meus et custodit ad requisitionem meam solvenda et deliberanda per juramentum suum si dicta bona non habuero et recepero ante mortem meam prout in litteris bonis quas ab ipso Guidone habeo plenius continetur et si quid de dictis bonis meis patrimonialibus mobilibus et immobilibus predictis solutis aliquod residuum fuerit in illo residuo dictum Guidonem fratrem meum seu heredes ipsius prout premissum est heredem seu heredes michi instituo si idem Guido vel heredes ipsius omnia premissa velit facere et supplere et predictis ab ipso Guidone vel heredibus adimpletis volo et precipio litteras quas ab ipso habeo sibi reddi vel suis heredibus Si vero dictus Guido tempore mortis mee non viveret nec essent aliqui liberi de corpore ipsius procreati superstites heredes heredes michi instituo insimul et conjunctim dominum Bernardum nepotem meum Ysabellam filiam Petronille sororis mee Iohannem filium Iohannis Moreti de Borbonio si illi tres tunc viverent vel illos de predictis tribus viventibus in omnibus predictis et singulis ita tamen quod predicta omnia et singula faciant prout facerent dictus Guido frater meus seu liberi ejus si aliqui superstites remanerent et si premissa omnia et singula prout a me sunt ordinata nollet seu nollent adimplere ipsum Guidonem de premissis exheredo et liberos predictos ejusdem Guidonis predicti et predictos nepotes meos seu illos de predictis tribus qui viverent heredes michi instituo in premissis omnibus et singulis ita tamen et alias non quod premissa faciant et adimpleant prout a me sunt ordinata si autem predictus Guido liberi ejus et nepotes mei predicti qui essent tempore mortis mee in premissis omnibus deficerent nec premissa vellent adimplere ecclesiam Eduensem sancti Nazarii heredem michi instituo et facio in qua fui canonicus et archidiaconus et volo et ordino quod habeat et teneat imperpetuum in defectum aliorum omnia bona mea residua supradicta premissis debitis clamoribus legatis et elemosinis persolutis hoc salvo quod exequtores mei primo intrent possessionem bonorum meorum omnium et singulorum supradictorum vendent et explectent et instrumenta et litteras contra dictum Guidonem fratrem meum teneant et habeant et agant contra ipsum seu liberos ejus si per se facere poterunt quod faciant omnibus aliis contradicentibus et verbis salvis et existentibus prout sunt facta et ordinata Item do et lego in subsidium Terre sancte alicui de villa Borbonii et de sanguine meo eunti ultra mare in generali passagio decem libras Vien pro remedio anime mee Item volo et precipio quod universale debitum quod habeo et habere possum super domum de Marchaut que fuit Guillelmi Moissum defuncti et Iohannis filii quondam ejus mariti quondam mariti Iohannete quondam neptis mee et sororis quondam Bernardi nepotis mei scilicet quod debitum bene se extendit fere ad centum viginti libras Vien tam ratione dotis seu matrimonii ipsius Iohannete et mutui a me facti ipsi Iohanni marito ejus et debitum ex altera parte scilicet centum solidos in quibus tenebantur dictus Guillelmus Moissons et Ysabella uxor ejus ex mutuo illis a me facto et de quibus debitis et obligationibus sunt littere confecte quas habeo ita tamen si ante mortem meam non fuerit facta solutio michi de predictis quod dictum debitum levetur per exequtores meos pro dictis legatis debitis clamoribus adimplendis et ita tamen quod dicti exequtores teneantur solvere semel decem libras Vien ecclesie sancti Andree Eduensis quas lego eidem ecclesie ad emendum redditus pro anniversario dicte Iohannete ibidem imperpetuum faciendo Item do et lego domino Iohanni de Edua curato de Poilleyo et quicto quasdam Decretales cum apparatu et quemdam librum Institute quos libros eidem accomodavi et quos habet et tenet a me et cum predictis do et lego sibi librum meum Decretorum cum libro sermonum de diebus Dominicis qui incipit Dicite filie Syon item dicto Bernardo nepoti meo mea breviaria in duobus voluminibus cum psalterio quod est pro se do et lego et librum Decretorum quod habet dominus Guido Moissons de Edua presbiter a me Hanc autem ultimam meam voluntatem solam et unicam [] Hujus autem ultime voluntatis mee seu testamenti mei exequtores meos constituo facio et ordino socios meos et amicos dominos Guidonem de Castro Novo decanum Eduensem dominum Guichardum de Combornio canonicum Eduensem dominum Iohannem curatum de Thasilliaco predictum dominum Bernardum nepotem meum et dominum Iohannem de Edua curatum de Poilleyo et archipresbiterum dicti loci dans et concedens ipsis quinque [] In cujus rei testimonium ego Iohannes predictus archidiaconus Avalonensis testator sigillum meum presenti testamento meo appono et rogo dominos meos et amicos dominum meum fratrem Hugonem abbatem sancti Martini Eduensis predictum dominum Guidonem de Castro Novo decanum Eduensem dominum Hugonem cantorem Eduensem dominum Iohannem de Sinemuro archidiaconum Flavignacensem in ecclesia Eduensi fratrem Hugonem priorem sancti Simphoriani Eduensis magistrum Huonem succentorem ecclesie Eduensis et dominum Henricum archipresbiterum Eduensem et supplico eisdem ut in hac ordinatione mea seu testamento meo sigillum suum apponat et appendat ipsorum quilibet in testimonium veritatis una cum sigillo meo Nos autem predicti abbas decanus cantor archidiaconus prior succentor et archipresbiter sigilla nostra presenti testamento rogati ad petitionem ad instanciam ipsius archidiaconi testatoris una cum sigillo suo apponimus in robur perpetue firmitatis Datum et actum anno mense et die superius nominatis