Charter Document - 02040176

Charter Document - 02040176


Charter Number: 02040176
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1298
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Petrus Cornelli presbiter rector ecclesie de Brione Eduensis diocesis infirmus corpore in bona tamen et sana memoria per Dei gratiam constitutus composque mentis mee sciensque nichil morte certius et nichil incertius hora mortis cogitans de supremis [] sic meum testamentum seu meam ultimam voluntatem omni alia revocata si quam antea feceram penitus et expresse condo facio et ordino ac de me bonisque et rebus meis dispono et ordino in hunc modum In primis eligo sepulturam meam apud Eduam ante monasteria in cimiterio beati Lazari juxta sepulturam Iohannis quondam fratris mei et do et lego canonicis et presbiteris ecclesie Eduensis presentibus die obitus mei centum solidos Vien pro pictencia distribuendos inter ipsos prout moris est in ecclesia Eduensi Item volo et precipio quod ante omnia clamores mei emendentur et pacificentur et quod debita mea integre persolvantur per manus exequtorum meorum quos inferius nominabo Item volo et precipio quod die obitus mei vocentur tres decim presbiteri de choro ecclesie Eduensis qui divina celebrent pro remedio anime mee et antecessorum meorum quorum cuilibet do et lego duodecim denarios Turon Item do et lego sex presbiteris et sex clericis qui die obitus mei legent psalteria videlicet cuilibet presbitero duodecim denarios Vien et cuilibet clerico octo denarios Vien Item do et lego ecclesie Eduensi predicte viginti solidos Parisien quos alias legavi ecclesie predicte pro missa sancti Spiritus annuatim quandiu viverem in eadem ecclesia celebranda quos post decessum meum volo converti in anniversarium meum Iohannis fratris mei et antecessorum meorum perpetuo singulis annis in ipsa ecclesia celebrandum quos viginti solidos Parisien assideo et assigno super domos meas sitas in vico de Fraxino apud Eduam quas edificavi et acquisivi a Iohanne Allerii et Hisabelle ejus uxore et a Mariona quondam filia Guillermi Allerii fratris dicti Iohannis et Ansello ejus marito Item volo et precipio quod die obitus mei vocentur congregationes sancti Andochii sancti Iohannis in Burgo et sancti Simphoriani Eduensis quarum congregationum cuilibet do et lego decem solidos Vien pro pictencia et pro officio mortuorum die crastina obitus mei in ipsis ecclesiis faciendo pro remedio anime mee et antecessorum meorum Item do et lego domino episcopo Eduensi aut sedem episcopalem tenenti quadraginta solidos Vien item domino archidiacono Eduensi viginti solidos Vien item archipresbitero Luzeii decem solidos Vien item domui Dei de Castro Eduensi et domui Dei de Marchaut Eduensi cuilibet earum do et lego quindecim solidos Vien pro uno lecto emendo Item do et lego leprosis de Floreio duos solidos Vien pro pictencia Item volo et precipio quod die obitus mei cuilibet pauperi mambro Christi de civitate et suburbio Eduensi venienti ad elemosinam dandam pro remedio anime mee et antecessorum meorum unus denarius Vien vel una denariata panis erogetur Item do et lego dominis meis canonicis Eduensibus die trecennarii mei quinquaginta solidos Vien inter ipsos et presbiteros beneficiatos dicte ecclesie distribuendos ipsa die ut moris est in ecclesia predicta Item do et lego ecclesie sancti Iohannis in Crota quinque solidos Vien pro servitio meo die crastina obitus mei in ipsa ecclesia faciendo Item do et lego cuilibet aliarum ecclesiarum parochialium civitatis et suburbii Eduensis triginta denarios Vien pro absolutionibus meis et antecessorum meorum per annum a die obitus mei in eisdem ecclesiis faciendo Item do et lego fabrice ecclesie sancti Nazarii Eduensis viginti solidos Vien Item do et lego domui sancte Anastasie Eduensis quinque solidos Vien Item do et lego ecclesie sancti Leodegarii de Bosco quinque solidos Vien Item do et lego priorisse et conventui sancti Georgii super Eduam quinque solidos Vien pro pictencia Item do et lego ecclesiis de Oratorio et de Auceio versus Murisellum cuilibet earum quinque sol Vien pro servitio in eisdem ecclesiis faciendo Item do et lego ecclesie mee de Brione decem solidos Vien pro servitio meo et absolutionibus pro me et antecessoribus meis in ipsa ecclesia faciendo Item do et lego pro subsidio Terre sancte quinque solidos Vien Item do et lego domino meo domino Guidoni de Limentone preposito ecclesie Eduensis centum solidos Vien Item do et lego Fratribus predicatoribus de Divione et Fratribus minoribus de Belna cuilibet ipsorum ordinum decem solidos Vien pro pictencia Item do et lego priori et conventui Vallis sancti Benedicti decem solidos Vien pro servitio meo in eorum ecclesia faciendo Item do et lego Roberto et Regnaudo de sancto Gengulpho fratribus notariis curie Eduensis pro servitio michi ab eis impenso viginti solidos Vien Item do et lego Rose et dicte Floret quondam filiabus Roberti de Roigni viginti solidos Vien Item do et lego Rose sorori domini Aymonis nepotis mei viginti solidos Vien Item do et lego Florentino de Oratorio quinque solidos Vien Item do et remitto Andree Boissenat et dicto Mandon de Oratario videlicet cuilibet ipsorum viginti solidos Vien de summis pecuniarum in quibus michi tenentur Item do et remitto Gilleto lou Loichart de Oratorio decem solidos Vien de summa pecunie in qua michi tenetur Item do et remitto Odeto filio Girardi Amireti de Auceio quinque solidos Vien de summis pecunie in qua michi tenetur Item do et remitto domino Galtero de Brione vicario meo omne illud quod michi debet retentis tamen et salvis sex libris Vien quas volo et precipio levari ab eodem vicario de debito in quo michi tenetur per exequtores meos infrascriptos et quas sex libras per manus exequtorum meorum predictorum infra scriptorum distribui et erogari volo et precipio pro remedio anime mee et antecessorum meorum pauperibus membris Christi parochianis ecclesie mee de Brione predicte prout ipsis exequtoribus meis melius viderit faciendum Item do et lego Marione nepte mee quondam filie Iohannis fratris mei omnia que acquisivi apud Auceium tam in domibus terris et vineis quam rebus aliis quibuscumque mobilibus et immobilibus debitis tamen que michi debentur ibidem et vino quod ibidem habeo duntaxat exceptis Item do et lego dicto Buchalle clerico et Roberto fratribus nepotibus meis omnia que habeo apud Oratorium tam in mobilibus quam in immobilibus pro equalibus portionibus inter eos dividenda debitis tamen que michi debentur ibidem et vino quod ibidem habeo duntaxat exceptis Item do et lego Dulcerone filie Iohannis Furnerii domos meas sitas in vico de Fraxino apud Eduam videlicet domum quam inhabitat ipsa Dulcerona quam acquisivi ab ea et matre et sororibus suis et aliam domum dicte domui contiguam quam acquisivi a Seguino Furnerio advunculo dicte Dulcerone cum universis et singulis appenditiis et pertinentiis ipsarum domorum ante et retro in domibus et terris videlicet ad dictas domos pertinentibus tenendis ab eadem Dulcerona et pacifice possidendis quandiu vixerit duntaxat qua sublata de medio volo et precipio quod dicte domus cum earum appenditiis et pertinentiis ad propinquiores heredes meos sine contradictione aliqua deveniant pleno jure Item do et lego dicte Dulcerone sexaginta solidos Vien pro domo ipsius Dulcerone quam incepi construere per manum domini Aymonis Cornelli presbiteri predicti nepotis mei perficienda Item volo et precipio quod si dicti sexaginta solidi non sufficerent ad perfectionem domus predicte quod de residuo bonorum meorum si quod sit legatis meis clamoribus et debitis integre persolutis perficiatur dicta domus per manum dicti domini Aymonis Item do et lego Robeleto filio quondam Iohannis fratris mei domos meas predictas quas acquisivi a Iohannone Barbier ejus uxore et a Mariona filia Guillermi Arlerii ad vitam ipsius Robeleti duntaxat ita tamen quod solvat singulis annis quandiu vixerit viginti solidos Parisien quos assedi super dictas domos pro anniversario meo fratris mei predicti et antecessorum meorum annuatim in Eduensi ecclesia faciendo nec possit eas vendere seu expectare quandiu vixerit quo sublato de medio volo et precipio quod dicte domus cum earum onere ad propinquiores heredes meos deveniant pleno jure Item do et lego Iohannone de Roigni nepti mee celarium meum anterius et exterius situm in vico de Fraxino subtus domum dicte Doree juxta domum Iohannis de Crissiaco pelliparii et do et lego eidem Iohannone domum meam sitam apud Eduam in vico dicto Chaucechien quam acquisivi a Guillermo Mauclerc Item do et lego predicto domino Aymoni Cornelli presbitero nepoti meo domum meam sitam in vico de Fraxino quam acquisivi a domino Guillermo de Antuilleio milite et a Philippo de Loiges domicello Item do et lego dicto domino Aymoni totum marrenum meum quod est apud Eduam ubicumque sit Item do et lego dicto domino Aymoni presbitero nepoti meo domum meam cum terris et pratis et omnibus aliis que site sunt in parochia de Brione et que acquisivi a Gaudrico de Iors domicello salvo tamen domino Galtero vicario meo de Brione supradicto jure quod habet in ipsis rebus existentibus in parochia de Brione Item do et lego Iaqueto clerico filio Marione de Varena domum meam de Brolio cum appenditiis universis et singulis et pertinentiis dicte domus quam acquisivi ibidem a diversis personis ita tamen quod si dictus laquetus possidens ipsam domum cum appenditiis ejusdem decesserit herede de suo corpore proprio non relicto volo et precipio quod dicta domus cum ejus appenditiis ad Iohannonam de Roigni neptem meam et ad liberos Iaquete quondam sororis dicte Iohannone deveniant pleno jure Item omnia alia universa et singula que acquisivi a quibuscumque in Brolio et versus sanctam Anastasiam do et lego Perronete uxori Guillermi Plamereaul de Brolio et ejus fratribus In ceteris vero bonis meis residuis si que fuerint legatis meis clamoribus et debitis integre persolutis et omnibus aliis supradictis finaliter exequtis heredes meos universales instituo facio et constituo carissimos nepotes meos dominum Aymonem Cornelli presbiterum et Iohannem Buchalle clericum supradictos Hujus autem mee ultime et unice voluntatis exequtores meos facio constituo et ordino viros venerabiles et discretos et amicos meos specialissimos magistrum Radulphum de Hervilla canonicum Eduensem dominum Egidium vicarium ecclesie Eduensis et dominum Aymonem Cornelli presbiterum ac Iohannem Buchalle clericum rogans ipsos [] In quorum omnium robur et testimonium supplicavi et rogavi venerabilem virum et discretum dominum Officialem Eduensem pro domino archiepiscopo Lugdunensi gerente administrationem sedis episcopalis Eduensis ipsa sede vacante ut sigillum curie Eduensis presenti testamento meo seu mee ultime et unice voluntati apponat [] Datum et actum Edue anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo die jovis ante Cathedram sancti Petri mense Februarii presentibus dominis Bartholomeo de Edua domino Iohanne Bridant presbiteris et Roberto de sancto Gengulpho clerico curie Eduensis jurato notario testibus ad hoc vocatis et rogatis