Charter Document - 02040173

Charter Document - 02040173


Charter Number: 02040173
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1297
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos magister Galterus de Chaugeyo canonicus Matisconensis et officialis Eduensis notum facimus quod coram nobis specialiter constitutus dominus Iohannes rector ecclesie de Thasilleyo presbiter non coactus [] recognoscens et confitens publice ac in jure se acquisivisse et habere jure hereditario apud Sampigneum quamdam vineam dictam de Campis sitam apud Sampigneum inter viam publicam per quam itur a villa de Sampigneo apud Chaeilleyum ante plateam molendini de Campis quod fuit quondam et nunc destructi item ipsam plateam molendini et saliciam ipsius platee prout durat citra et ultra riperiam de Chosayne quas vineam plateam molendini et saliciam idem Iohannes acquisivit ut asserit a Regnaudo Gaignart majore de Sampigneo quas vineam plateam et saliciam cum fundo earumdem dictus Iohannes tradit concedit dat et quitat ac deliberat domino Egidio presbitero vicario ecclesie sancti Nazarii Eduensis et suis successoribus vicariis dicte Eduensis ecclesie pro tempore imperpetuum pro quatuor libris Turon annui redditus ac perpetui solvendis ipsi Iohanni aut ejus mandato a dicto Egidio vel ejus successore vicario dicte Eduensis ecclesie pro tempore anno quolibet in hyemali festo beati Martini quamdiu vitam duxerit idem Iohannes in humanis et post ejus decessum solvendis videlicet sexaginta solidis Turon capitulo Eduensi pro anniversario dicti Iohannis annis singulis imperpetuum in ipsa ecclesia Eduensi faciendo distribuendis ut moris est per vicarium pro tempore existentem item decem solidis Turon distribuendis pauperibus presbiteris et clericis dicte ecclesie non beneficiatis die qua dictum anniversarium existentibus ad servicium in ecclesia supradicta item et decem solidis Turon residui dividendis decem presbiteris de choro Eduensi qua die dictum anniversarium celebrabunt pro remedio anime dicti Iohannis in dicta ecclesia Eduensi ab ipso Egidio et ejus successoribus dicte ecclesie vicariis [] salvis tamen quatuor sextariis vini ad mensuram Colcharum solvendis anno quolibet in tempore vendemiarum capitulo Eduensi a tenentibus dictam vineam Hanc autem traditionem [] Actum in generali capitulo Eduensi et datum die jovis post Nativitatem beati Iohannis Baptiste anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo