Charter Document - 02040165
Charter Number: | 02040165 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Robertus dux Burgundie notum facimus universis presentibus et futuris quod in nostra presentia propter hoc specialiter constitutus dominus Arnulphus de Corrabuef miles homo noster feudalis sponte scienter et provide non coactus nec deceptus ut asserit coram nobis donat in permutationem perpetuam et titulo permutationis perpetue tradit cedit concedit quittat et deliberat pro se et suis heredibus in perpetuum venerabilibus viris decano et capitulo Eduensi et eorum ecclesie Eduensi mansos inferius annotatos videlicet mansum Iohannete la Taverniere mansum Galteri Seguin mansum Thiebaut mansum Perroneti le Martenot mansum Stephani Comat mansum Odeti Valetat mansum Roberti Borjoese et generaliter omnes alios mansos quos dictus Arnulphus habet et potest habere in villa de Sauceyo cum pertinentiis et appenditiis dictorum mansorum qui quidem mansi siti sunt apud Sauceyum supradictum item omne jus et omnem actionem quod et quam dictus Arnulphus habet et potest habere et debet omnimoda ratione in dictis mansis eosdemque tenentibus et in appenditiis et pertinentiis ac juribus eorumdem tam in tailliis censivis costumis juribus quam justitia magna et parva item omne jus et omnem actionem quod et quam dictus miles habet et potest habere in nemoribus de Chatener de la Sale et desuper nemus sancti Symphoriani que nemora sita sunt in finagio de Sauceyo supradicto item omne jus et omnem actionem quod et quam dictus miles habet et potest habere in feodo et chasamento que ab ipso Arnulpho tenent heredes Guidonis de Verneyo domicelli item omne jus et omnem actionem quod et quam dictus miles habet et potest habere in manso Margarete uxoris Guillelmi de Oicherete pertinentiis et appenditiis dicti mansi de quo manso debentur annuatim dicto Arnulpho una libra cere et unus denarius census persolvendi in vigilia Omnium Sanctorum item et duo boissellos frumenti et avene per medium ad mensuram Belnensem annuatim in mense Marcii persolvendos item et omnia jura et omnes actiones et rationes que et quas dictus miles habet et habere potest et debet omnimoda ratione in omnibus et singulis supradictis que premissa movent de capite et hereditate ipsius militis sicut dicit et de nostro feodo movere noscuntur perpetuo ab ipsis decano et capitulo nomine suo et ecclesie sue predicte tenenda possidenda et habenda pacifice et quiete videlicet pro omni jure ratione et actione quod et quas dicti decanus et capitulum et homines sui de Sauceyo habent et habere possunt et debent omnimoda ratione in quodam stagno quod olim incepit dominus Hugo de Corrabuef defunctus canonicus Eduensis quondam apud le Vernoy in illo loco qui dicitur vadum de la Saule et in appenditiis dicti loci et in hiis que importat et comprehendit dictum stagnum tam in longitudine quam in latitudine item in bisso molendini dicti stagni et in aisantia dicti bissi item et pro septies viginti et quindecim libris Turon quas dicti decanus et capitulum una cum precedentibus dederunt et concesserunt dicto militi in dictam permutationem pro predictisque dictus miles dedit et concessit dictis decano et capitulo ut dictum est superius ratione dicte permutationis prout dictus miles asserit coram nobis De qua permutatione et de qua pecunia dictus miles se tenet coram nobis plenarie pro pagato Quare dictus Arnulphus de predictis omnibus ab ipso permutatis ut dictum est coram nobis se devestit [] Volentes facere gratiam specialem predictis decano et capitulo nomine quo supra res contentas in dicta permutatione et a dicto milite traditas ut dictum est dictis decano et capitulo nomine quo supra concedimus et laudamus ab omni feodo retrofeodo et servitio feodali et qualibet alia servitute liberas et immunes quittantes etiam dictis decano et capitulo nomine quo supra feodum et retrofeodum quod habemus in premissis permutatis a dicto Arnulpho et traditis decano et capitulo predictis et dictum feodum et omnia et singula predicta amortizamus in perpetuum penitus et precise retenta tamen nobis et successoribus nostris ducibus Burgundie garda retentis etiam nobis et dictis successoribus nostris baronia et resortio in rebus illis predictis quas dictus Arnulphus tradit dictis decano et capitulo in permutationem prout superius est expressum In cujus rei testimonium sigillum nostrum litteris presentibus duximus apponendum Datum et actum anno Domini MCC nonagesimo quarto mense Iulii