Charter Document - 02040154

Charter Document - 02040154


Charter Number: 02040154
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1288
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos Guillemus de Bellavevra decanus Cabilonensis canonicus Eduensis et terrarius de Sampigneyo notum facimus quod in nostra presentia propter hoc specialiter constituti Girardus Gilleta ejus uxor et Iohaneta relicta Martini dicti Lasim defuncti mater quoque dicti Girardi de Sampigneyo non coacti [] vendunt [] magistro Stephano de Veset clerico nunc rectori scolarum Eduensium quamdam suam petiam vinee sitam in fynagio de Sampigneyo inter vineam Perrini dicti Bustellevat ex una parte et inter vineam filiorum quondam Petiti Iohannis ex altera videlicet pro decem libris Vien bonorum et legalium jam solutis a dicto Stephano venditoribus [] salvis tamen tribus denariis Divion census ecclesie beati Nazarii Eduensis annis singulis persolvendis [] Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo octavo mense Octobri