Charter Document - 02040151

Charter Document - 02040151


Charter Number: 02040151
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1286
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum Rex notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum moveatur controversia inter dilectum et fidelem nostrum ducem Burgundie ex una parte et decanum et capitulum Eduense ex altera Super eo quod idem dux dicebat quod Edua est de baronia et in baronia ipsius ducis et super eo quod decanus et capitulum predicti homines et terre eorum erant de gardia ducis et quod dux erat in saisina custodiendi eosdem et terram eorum et homines eorum tanquam gardianus Item super eo quod dicebat quod Chenoves est de baronia et infra baroniam ipsius ducis et super eo quod dicebat se esse in possessione magne justitie apud Chenoves Item super eo quod dux dicebat se esse justiciarium civitatis Eduensis et esse in saisina dicte justitie Item super eo quod dicebat se esse in saisina justiciandi per tantum tempus quod sufficit ad proprietatem acquirendam delinquentes in claustro Eduensi hoc modo quod quando inveniuntur extra claustrum delinquentes in claustro et bona dictorum delinquentium gentes ducis capiunt eos et levant emendas pro delicto in claustro perpetrato quamvis capitulum emendam suam levaverit pro eodem delicto Item super eo quod dux dicebat quod quidquid decanus et capitulum habent in nundinis sancti Lazari et in nundinis Revelationis habent de donis ducis et super hoc habent litteras ducis Item super eo quod dicebat dux se esse in saisina custodiendi per servientes suos claves portarum de quibus est contentio tempore quo decanus et capitulum fecerunt poni claves in dictis portis Item super eo quod dicebat quod turris de la Genetaye est quedam turris antiqua in qua turri dux dicebat se esse in saisina justiciandi et in qua quidam homo capituli de novo fecerat quamdam domum Procuratore decani et capituli Eduensis in contrarium dicente et asserente nomine dictorum decani et capituli quod ecclesia sancti Nazarii cum ecclesiis parochiis hominibus eidem ecclesie subjectis erant sub protectione et tuitione nostra et quod miseramus ibidem ad prohibendum ne eis fieret violentia in propriis rebus et hominibus et possessionibus ejusdem ecclesie vel etiam injuria et quod erant in possessione quod ipsi bona et homines eorum custodirentur per nos Item super eo quod dicebat dictus procurator quod erant in possessione claudendi aperiendi firmandi et reserandi portas castelli Eduensis et portam per quam itur apud sanctam Anastasiam et portam seu portellam per quam descenditur ad domum Hugonis de sancto Iohanne clerici et custodiendi claves dictarum portarum faciendi et reficiendi dictas portas et ponendi ibidem serraturas Item super eo quod proponebat quod fines fossatorum claustri Eduensis fuerunt limitati per reverendum patrem Guidonem episcopum Eduensem pro ecclesia Eduensi et nomine decani et capituli et per nobiles viros Petrum quondam dominum Paluelli et Guillemum dominum de Nollai tunc temporis mandatum ducis pluribus presentibus Item super eo quod dicebat idem procurator quod dicta ecclesia fuit in possessione dictorum fossatorum reparatorum post limitationem predictam et quod dicta fossata fuerunt alias reparata nomine dicte Ecclesie triginta anni sunt elapsi Item super eo quod dicebat quod mandatum ducis predicta fossata fecerat impleri contra inhibitionem dictorum canonicorum et arbores viridariorum dicti claustri succidi frangendo immunitatem dicti claustri Item super eo quod dicebat quod ecclesia Eduensis fuit in possessione habendi belfredum seu chara udum juxta fossata dicti claustri prope fontem qui appellatur fons de Chafaudo Item super eo quod dicebat quod cum locus certus esset deputatus apud Eduam a tempore a quo non extat memoria ad exercendum mercatum in quo homines dictorum decani et capituli habent plures stallos et redditus que dicta loca erant de feodo ipsorum et in parte in censiva ecclesie gentes ducis contra denuntiationem et prohibitionem gentium nostrorum et decani et capituli fecerunt construi novas halas ad exercendum mercatum in prejudicium capituli et hominum eorumdem Item super eo quod cum dicti decanus et capitulum habeant omnimodam jurisdictionem et justitiam in claustro Eduensi et in franchisia castelleti Eduensis ecclesie ita quod nec dux nec gentes ipsius possunt ibi aliquem arrestare vel jurisdictionem aliquam exercere gentes ducis delinquentes in claustro et in franchisia ipsius castelleti extra claustrum et extra franchisiam ipsius castelleti capiunt violenter et minus juste et levant emendas pro delictis perpetratis in claustro quando dicti delinquentes inveniuntur extra claustrum vel bona eorum quanquam decanus et capitulum levaverint emendam Item super eo quod dicebat quod decanus et capitulum et canonici dicte ecclesie habebant usagium et sint in possessione utendi plenarie ad calefaciendum et edificandum et ad alia sibi necessaria etiam presbiteri et clerici ejusdem ecclesie in omnibus nemoribus et qualibet parte eorum que sita sunt in monte supra Eduam et apud Auceium et in Planesia Monchovaire Pierre Luziere et in omnibus aliis nemoribus supra Eduam in monte sitis excepta foresta dicti ducis prout dependet super Eduam et foresta capituli Eduensis usque ad forestam que fuit Guidonis de Ribello militis dux vel pater ejus fecerunt minus juste herbergamenta in dictis nemoribus et scindi et vendi in dictis nemoribus contra debitam servitutem et possessiones debiti servitutis dicti usus et maxime in locis propinquioribus in quibus utilius et commodius possint uti Item super eo quod dicebat quod cum decanus et capitulum sint in possessione vel quasi habendi generaliter plenariam juridictionem et justitiam per totam civitatem Eduensem et capiendi et examinandi mensuras vini tempore nundinarum sancti Lazari et Revelationis in ipsis nundinis dux per potentiam suam per gentes suas impedit eos et perturbat violenter et minus juste quominus utentur predictis juridictione et justitia Item super eo quod dicebat dictus procurator quod cum dux nullam habeat potestatem in terra decani et capituli apud Reclaines gentes ducis pignora hominum eorumdem in eadem terra capiunt et saisinas faciunt minus juste et violenter Item super eo quod dicebat quod cum decanus et capitulum habeant plenariam justitiam et dominium in hominibus suis de Manlai et de Vianges et fuerunt in possessione utendi dicta justitia dictus dux et ejus gentes impediunt et perturbant minus juste quominus possint uti dicta justitia Item super eo quod dicebat quod cum dicti decanus et capitulum sint in possessione justitie in finagio de Meloisey et habeant plenariam justitiam in villa de Meloise necnon essent in possessione vel quasi cujusdam quercus in eodem finagio terre coherentis in qua quercu servientes dictorum decani et capituli magnam justitiam exercebant gentes ducis dictam quercum scinderunt vel scindi fecerunt minus juste in injuriam decani et capituli et Colardum et ejus uxorem morantes in illa villa in domo que est de censiva dictorum decani et capituli ut dicebat dictus procurator gentes dicti ducis taillant et procurant quod Colardus et ejus uxor in predicto loco pro hominibus dicti ducis se teneant quamvis nullum jus habeant levandi talliam in dicto loco a dictis Colardo et ejus uxore nec habendi seu retinendi homines ibidem Item super eo quod dicebat quod cum ipsi sint in possessione vel quasi plenarii dominii et justitie in terra sua de Chenoves gentes dicti ducis minus juste et violenter in prejudicium decani et capituli quasdam furcas patentes erexerunt quare petebat utraque pars predicta ad statum debitum reduci et emendari que essent emendanda Tandem super omnibus premissis receptis probationibus ex parte curie nostre et diligenter visis et examinatis auditisque responsionibus et rationibus utriusque partis indicatum fuit quod Edua est de baronia et in baronia ducis Item quod decanus et capitulum Eduense sint de garda ducis et homines et terra eorum et quod dux erat in saisina custodiendi eos tanquam gardianus eorum terram et homines ipsorum quando baillivus Matisconensis dessaisivit eum Item quod Chenoves est de baronia et infra baroniam ducis et quod dux est in saisina magne justitie de Chenoves Item quod dux est justiciarius civitatis Eduensis et in saisina dicte justitie exceptis claustro et franchisia claustri salva ordinatione portarum et clavium prout inferius continetur Item quod si aliquis delinquat in claustro vel franchisia quod dux et in saisina justiciandi delinquentes in claustro pro delicto in claustro perpetrato dum tamen dicti delinquentes vel bona eorum per gentes ducis inveniantur extra claustrum quamvis dicti decanus et capitulum levaverint emendam pro delicto Item quod decanus et capitulum de dono ducis habent illud quod habent in nundinis sancti Lazari et in nundinis Revelationis et de hoc habent litteras ducis Item quod turris de la Genetaye est turris antiqua et quod dux est in saisina justiciandi ibidem verum ille homo capituli qui fecit vel fieri fecit domum in dicta turri remanebit in possessione dicte domus quia non invenimus quod fuerit vocatus quando probationes fuerunt recepte Item judicatum fuit quod decanus et capitulum sunt in saisina clavium portarum castelli Eduensis claudendi easdem aperiendi firmandi faciendi reficiendi et ponendi serraturas in eisdem extra tempus guerrarum sed tempore guerrarum ducis dux est in saisina aperiendi et claudendi dictas portas et clavium earumdem Item quod fines fossatorum claustri Eduensis fuerunt limitati per Guidonem episcopum Eduensem pro ecclesia et nomine decani et capituli et per Petrum quondam dominum Paluelli et Guillemum dominum de Nollai militis mandatum ducis Item quod ecclesia Eduensis fuerit et erat in saisina habendi belfredum sive chafaudum juxta fossata claustri prope fontem qui dicitur fons de Chafaudo et de dictis chafaudo et fossatis adjudicata est saisina decano et capitulo et quoniam dux fecit dicta fossata impleri contra inhibitionem sibi factam a canonicis et arbores viridariorum succidi dux dicta fossata reponet in statu in quo erant tempore inhibitionis Item quod locus certus erat apud Eduam ad exercendum mercatum in quo homines decani et capituli habent plures stallos et redditus et quod gentes ducis contra denuntiationem et prohibitionem gentium nostrorum et decani et capituli fecerunt construi novas halas ad exercendum et ideo dux emendabit nobis et reddat dampna decano et capitulo et hominibus eorum et cadent dicte hale si placeat nobis quia non probaverunt decanus et capitulum aliquid per quod quantum ad se debeant cadere dicte hale et si placeat nobis quod non cadent dux reddet dampnum decano et capitulo et hominibus eorum pro tempore futuro Item quod decanus et capitulum habent omnimodam justitiam in claustro et franchisia castelleti sed tamen dux est in saisina justiciandi delinquentes in claustro dum tamen gentes ducis inveniant eos extra claustrum vel bona eorum ut supra dictum est Item quod decanus et capitulum et canonici habent usagium et sunt in saisina utendi in nemoribus contentis in articulis eorum ad calefaciendum edificandum et alia necessaria sed tamen dux vendendo nemora vel faciendo hebere amenta nihil fecit quin possit facere ex quo remanent alia nemora in quibus possunt uti quamvis remotiora Item quod decanus et capitulum utentur saisina jurisdictionis vel justitie per civitatem Eduensem in nundinis sancti Lazari et Revelationis ejusdem secundum quod continetur in carta ducis ab eis in modum probationis producta Item quod dux nullum jus habet justiciandi apud Reclaines in terra decani et capituli Item quod decanus et capitulum habent plenariam justitiam apud Manlai in terra ipsorum et in homines suos et sunt in possessione utendi eadem et dux non impediet eos in dicta justitia Item quod decanus et capitulum sunt in saisina plenarie justitie in villa et finagio de Meloisey et in saisina cujusdam quercus in eodem confinio terre coherentis in qua quercu gentes decani et capituli magnam justitiam exercebant quam quercum gentes ducis sciderunt et ideo judicatum fuit quod resarciet locum de dicta quercu et quod dux non habet jus taillandi Colardum Carpentarium vel ejus uxorem remanentes in dicta villa Item quod decanus et capitulum sunt in saisina apud Chenoves in terra sua ponendi custodes segetum et vinearum et recipiendi juramenta eorum et preconizandi ne aliquis vindimiet sine licentia ipsorum et levandi emendas quando fit in contrarium et levandi etiam emendas pro racemis furatis et fructibus in jardinis furatis sed tamen furce ex parte ducis ibidem erecte non cadent cum sit idem dux in saisina magne justitie apud Chenoves ut supra dictum est In cujus rei testimonium presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum Actum Parisiis in parlamento nostro anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo sexto mense Februarii Per judicium curie