Charter Document - 02040148
Charter Number: | 02040148 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Officialis Eduensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Aaliz domicella filia quondam defuncti domini Allerii de Colonges militis in nostra presentia propter hoc specialiter constituta sciens prudens spontanea non coacta pro remedio et anniversario anime sue et antecessorum suorum in ecclesia de Reclenes annuatim faciendo dat quittat et concedit eidem ecclesie de Reclenes in puram et perpetuam elemosinam quandam ochiam sitam apud Colonges que vulgariter dicitur ochia de furno sitam inter terram Roberti Desjours et terram dicti Paris Hanc autem donationem quittationem et concessionem prefate ochie promittit et tenetur dicta Aaliz domicella per juramentum [] Abrenunciat in hoc facto dicta domicella [] omni privilegio crucesignatis [] Datum anno Domini MCC octogesimo quinto mense Decembri