Charter Document - 02040139

Charter Document - 02040139


Charter Number: 02040139
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1278
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos Girardus Dei gratia Eduensis episcopus notum facimus quod in nostra propter hoc presentia constitutus dominus Nicholaus presbiter curatus ecclesie sancti Iohannis de Narroces nostre diocesis ex certa scientia et considerata utilitate et commodo predicte ecclesie sue vendit tradit deliberat atque quitat in perpetuum domino Iacobo dicto Boisserant canonico Eduensi et suis quamdam petiam vinee sitam in finagio de Sampigniaco juxta vineam que vocatur Marcenayn ex una parte et juxta vineam que fuit quondam domini Theobaldi presbiteri curati de Volenayo ex altera ab ipso Iacobo et suis in perpetuum tenendam habendam et pacifice possidendam pro viginti quinque libris Divion eidem Nicholao jam solutis ab ipso Iacobo in pecunia legitime numerata prout idem Nicholaus coram nobis publice confitetur asserens dictas viginti quinque libras Divion jam esse conversas totaliter in utilitatem et opus fabrice ecclesie sue predicte [] Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo mense Iunio