Charter Document - 02040137

Charter Document - 02040137


Charter Number: 02040137
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno ejusdem millesimo ducentesimo septuagesimo septimo mense Octobri die dominica ante festum beati Luce evangeliste nos Girardus divina miseratione episcopus Eduensis sani mente et corpore ac in bona et sana memoria per Dei gratiam constituti considerantes et cogitantes de supremis et scientes quod nihil est certius morte et nihil incertius hora mortis ignorantes etiam quid nobis sit dies crastina paritura ne quod absit nos contingeret decedere intestati de nobis et de bonis et rebus nostris mobilibus et immobilibus ordinamus et nostrum condimus et facimus testamentum videlicet in hunc modum In primis in cimiterio beatorum Nazarii Celsi et Lazari Eduensi nostram eligimus sepulturam et ibi volumus sepeliri Item volumus et precipimus quod ante omnia debita nostra integraliter persolvantur et clamores nostri pacificentur et quod legata nostra et elemosine persolvantur Item volumus et precipimus quod die obitus nostri pro pitancia fiat distributio canonicis presbiteris et clericis ecclesie nostre Eduensis qui presentes erunt exequiis nostris usque ad sexaginta libras Vien Item cuilibet congregationi seu conventui videlicet sancti Iohannis sancti Andochii et sancti Simphoriani Eduensis dentur die exequiarum nostrarum cuilibet eorum conventuum pro pitancia decem libre Vien Item volumus et ordinamus quod triginta libre Vien distribuantur a die exequiarum nostri obitus usque ad tricesimam diem canonicis presbiteris et clericis videlicet qualibet die viginti solidi processionaliter venientibus qualibet die usque ad dictum terminum super tumulum nostrum et dicentibus ibidem septem psalmos penitentiales cum consuetis orationibus defunctorum Item volumus et ordinamus quod dicta tricesima die decem libre Vien distribuantur canonicis presbiteris et clericis processionaliter venientibus super tumulum nostrum et dicentibus ibidem psalmos septem penitentiales cum consuetis orationibus defunctorum Item volumus et precipimus quod dicta die trecennarii mandetur singulis congregationibus et parochialibus ecclesiis civitatis et suburbii Eduensis fieri et celebrari pro anime mee remedio officium defunctorum cui singuli congregationi distribuatur pro pitancia quadraginta solidi Vien et cuilibet parochiali ecclesie quinque solidi monete supradicte Item volumus et ordinamus quod ea que acquisivimus pro missa nostra de sancto Spiritu annis singulis in Eduensi ecclesia celebranda convertantur et distribuantur annis singulis in perpetuum die illa qua contigit anniversarium nostrum in dicta ecclesia celebrari Item damus et legamus singulis parochialibus ecclesiis civitatis et suburbii Eduensis quindecim libras Vien ad emendum quindecim solidos Vien redditu ales distribuendos per manus curatoris dictarum ecclesiarum qui pro tempore fuerit tribus sacerdotibus qui in dictis ecclesiis suis singulis tres missas annis singulis in perpetuum die crastina anniversarii nostri pro anime nostre remedio celebrabunt Item volumus et precipimus quod die obitus nostri erogentur singulis Christi pauperibus ad elemosinam venientibus duo denarii usuales Item volumus precipimus et ordinamus quod prius pacificatis et solutis debitis nostris et clamoribus ante omnia leventur mille libre Vien de mobilibus nostris per manus executorum nostrorum de quibus emantur redditus perpetui ad emendum bladum quolibet anno in perpetuum quantum se extendent dicti redditus anno quolibet per camerarium ecclesie Eduensis ad faciendam elemosinam et erogandum per dictum camerarium pauperibus annis singulis in perpetuum pro remedio anime nostre per octabas resurrectionis Dominice tribus diebus in qualibet septimana videlicet diebus lune mercurii et veneris secundum quod fit in elemosina a beato martire Leodegario in Eduensi ecclesia constituta Si vero executores nostri morte preventi vel alio aliquo casu fortuito impediti dictos redditus emere non possent in toto vel in parte volumus et ordinamus quod dicte mille libre vel residuum earumdem ponantur in manibus quatuor personarum ecclesie Eduensis videlicet decani cantoris prepositi et archidiaconi qui pro tempore fuerint qui dictos redditus ut premissum est vel partem eorumdem per juramenta sua emere teneantur et ut supradictum est per camerarium erogentur Item volumus et ordinamus quod de quadraginta libris Vien emantur per manus executorum nostrorum quadraginta solidi annui redditus de quibus decem solidi distribuentur annuatim ad offerendum in missa anniversarii nostri et alii decem solidi applicabuntur thesaurarie ad faciendos restellos seu luminaria in officio anniversarii nostri tam in vigiliis quam in missis Residui vero viginti solidi dabuntur decem presbiteris cuilibet duo solidi quorum quinque quinque missas in magno conventu et alii quinque alias missas in parvo conventu pro remedio anime nostre die nostri anniversarii celebrabunt Item volumus precipimus et ordinamus quod per manus executorum nostrorum emantur de ducentis libris Vien decem librate terre annui redditus distribuende annis singulis in perpetuum capitulo Eduensi qui diebus quibuslibet sinodi bis in anno sedeat sinodus vel non sedeat celebrabit sollempniter officium mortuorum pro remedio anime nostre et animarum illorum presbiterorum videlicet clericorum et laicorum quorum bona et elemosinas recepimus quoquo modo et rogentur presentes presbiteri clerici et alii ut deprecentur Deum pro animabus predictorum Item volumus et ordinamus quod per manus executorum nostrorum emantur de ducentis libris possessiones et redditus qui sint et applicentur juri et proprietati domus leprosarie de Sinemuro in Aussisio ad fratrum ibidem degentium sustentationes Item volumus et precipimus quod singulis capitulis videlicet Lingonensis Belnensis et Vergeii restituantur tradantur et solvantur per manus executorum nostrorum cuilibet eorum centum libre Vien rogantes decanos et capitula locorum predictorum ut de dicta pecunia anniversarium nostrum in ecclesiis suis annuatim si placet statuant faciendum et quod nobis remittant si aliquando per negligentiam vel alio modo residentias nostras vel stagia non fecimus modo debita in eisdem Item volumus et ordinamus quod ducenti libre Vien tradantur restituantur et solvantur per manus executorum nostrorum abbatisse et conventui sancti Iohannis Eduensis et rogamus eas quod si de bonis monasterii sui aliqua recepimus vel hujusmodi quoquo modo super hiis nos absolvant et quod de dicta pecunia anniversarium nostrum in ecclesia sua si placet statuant faciendum Item volumus et precipimus quod capella nostra integraliter capitulo Vergeii tribuatur Item domui Dei de castro Eduensi damus et legamus centum libras ad emendos redditus ad sustentationem pauperum degentium in eadem Item domui Dei de Marchaut quinquaginta libras damus et legamus ad emendos redditus ad sustentationem pauperum degentium in eadem Item domui leprosarie dicte de Fluriaco quinquaginta ad emendos redditus ad sustentationem pauperum degentium in eadem Item volumus et precipimus quod singulis capellanis et curatis qui in prima sinodo post decessum nostrum convenerint solvantur et restituantur viginti solidi pro remedio anime nostre et rogentur per dicte pecunie distributores et per illum qui tunc preerit sinodo ut si aliquid de bonis eorum vel ecclesiarum eorumdem recepimus vel hujusmodi quoquo modo super hiis nos absolvant Item volumus et ordinamus quod ille quatuor libre Vien quas acquisivimus a domino Iohanne de Arconce dicto de Paris milite quas habebat super abonamento nostro Sedelocensi convertantur ad jus et proprietatem capituli Sedelocensis distribuende videlicet quadraginta solidi die anniversarii nostri in ecclesia Sedelocensi anno quolibet faciendi et alii quadraginta solidi pro anniversario felicis recordationis Guidonis quondam episcopi Eduensis avunculi nostri in dicta ecclesia similiter faciendo Item cuilibet de familia nostra nobiscum equitanti damus et legamus decem libras Vien cum equis quos equitabunt tunc temporis si sint nostri Item cuilibet garcioni centum solidos Vien Item volumus et precipimus quod sexaginta libre Vien tradantur et solvantur per manus executorum nostrorum priori et conventui sancti Simphoriani Eduensis et rogamus eos ut de dictis sexaginta libris anniversarium nostrum si placet in ecclesia sua statuant faciendum Item volumus et ordinamus quod abbatisse et conventui sancti Andochii Eduensis tradantur et solvantur triginta libre Vien et rogamus eas ut de dicta pecunia statuant anniversarium nostrum in ecclesia sua annuatim faciendum Item volumus et precipimus quod per executores nostros emantur de viginti libris Vien redditus quos ad jus et proprietatem conventus monasterii sancti Martini Eduensis applicentur pro anniversario nostro ibidem annuatim faciendo Item volumus et ordinamus quod per executores nostros emantur de quinquaginta libris redditus quos juri et proprietati ecclesie parochialis de Montos nostre diocesis applicentur ad faciendum ibidem singulis annis in perpetuum unum anniversarium per curatum dicte ecclesie de quinque presbiteris pro remedio animarum familiariorum nostrorum qui ibidem decesserunt cum plena refectione dictis presbiteris facienda quorum etiam cuilibet triginta denarii distribuantur monete usualis Item volumus et precipimus quod sexaginta libre Vien restituantur et solvantur per executores nostros priori et conventui de Barro Regulari et rogamus eos ut de dicta pecunia anniversarium nostrum in ecclesia sua si placet statuant faciendum Item cuilibet executorum nostrorum quos inferius nominabimus damus et legamus viginti libras Vien pro labore suo et ut hanc nostram ultimam voluntatem melius et certius exequantur Si quod vero de bonis et rebus nostris residuum fuerit damus et legamus tertiam partem fabrice matris ecclesie Eduensis et aliam partem damus et legamus subsidio Terre sancte nomine restitutorio et pro remedio anime nostre et aliorum clericorum et laicorum quorum personas et nomina ignoramus quibus si sciremus vel eorum heredibus aut ecclesiis eorumdem restituere teneremur aliam vero tertiam partem residuam volumus quod Christi pauperibus erogetur Hujus autem nostri testamenti dispositionis seu ultime voluntatis executores nostros facimus ordinamus et constituimus viros venerabiles et discretos amicos nostros speciales videlicet dominum Clarembaudum consanguineum nostrum decanum dominum Iacobum prepositum nepotem nostrum magistrum Nicholaum archidiaconum et magistrum Iohannem de Borbonio officialem concanonicos nostros Eduenses dantes eisdem executoribus nostris potestatem plenariam et mandatum speciale [] In cujus rei robur et testimonium nos prefatus episcopus Eduensis testator sigillum nostrum huic testamento nostro dispositioni seu ultime voluntati duximus apponendum et testes super hoc invocamus puberes et masculos hic astantes videlicet fratrem Michaelem abbatem sancti Martini Eduensis dominum Durandum cantorem Eduensem dominum Guillemum de Gisseio archidiaconum Avalonensem dominum Guillemum de Bellavevra archidiaconum Flavigniacensem in ecclesia Eduensi dominum Iacobum abbatem secularem sancti Stephani de Strata fratrem Odonem priorem sancti Simphoriani Eduensis et Petrum archipresbiterum Eduensem et rogamus eos ut ipsi huic presenti testamento sigilla sua apponant una cum sigillo meo Nos vero prenominati abbas cantor archidiaconi predictus abbas secularis prior et archipresbiter testes ad hoc a dicto domino episcopo vocati et rogati sigilla nostra huic presenti testamento ad preces ipsius domini episcopi duximus apponenda Datum et actum anno mense et die supradictis