Charter Document - 02040133

Charter Document - 02040133


Charter Number: 02040133
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis nos magister Iohannes de Borbonio canonicus et Officialis Eduensis notum facimus quod in nostra propter hoc presentia specialiter constitutus dominus Arnulphus miles dominus Logiarum non coactus [] vendit tradit concedit et quitat in perpetuum viris venerabilibus et discretis decano et capitulo Eduensis ecclesie et causam habituris ab eis quamdam suam peciam terre sitam subtus muros castri de Ribello inter domum relicte Bernardi dicti Saygnot et virgultum quod fuit domini Morelli de Edua presbiteri defuncti cum omnibus arboribus in eadem pecia terre contentis ab ipsis decano et capitulo et causam habituris ab eis in perpetuum tenendam habendam et pacifice possidendam pro centum sol Vien eidem Arnulpho jam solutis ab eisdem decano et capitulo in pecunia legitime numerata prout idem miles coram nobis publice confitetur et pro decem sol Parisien in quibus idem miles tenebatur eisdem decano et capitulo ex annuo redditu pro anniversario Petri Venatoris assessis et assignatis super molendinum suum de Logiis quos dicti decanus et capitulum quitasse dicuntur militi supradicto et pro quinque sol Vien ex annuo redditu quos dicti decanus et capitulum dicto Arnulpho vel ejus mandato annis singulis in festo Revelationis beati Lazari solvere tenebuntur et pro tribus sol Vien annui census quos dicti decanus et capitulum presbiteris deputatis ad servitium altaris beati Michaelis in ecclesia beati Lazari Eduensis solvere tenebuntur prout hec omnia dictus miles coram nobis publice confitetur de qua pecia terre vendita et omnibus arboribus in eadem contentis dictus miles coram nobis omnino se devestiens Egidium de Carnoto clericum et procuratorem ipsorum decani et capituli investit de eisdem [] Datum Edue et actum die martis post festum beati Bartholomei apostoli anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense Augusto