Charter Document - 02040127

Charter Document - 02040127


Charter Number: 02040127
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis nos Officialis Eduensis notum facimus quod in nostra propter hoc presentia specialiter constitutus Hugoninus de Reclennes filius quondam Perelli de Porta defuncti ex certa scientia per juramentum suum recognoscit et confitetur publice et in jure coram nobis quod domus sua sita apud Reclennes prope ecclesiam dicti loci cum orto sito ante dictam domum et cum omnibus appendiciis et pertinenciis dicte domus necnon et omne jus si quod habet dictus Hugoninus in prepositura et matricularia de Reclennes pertinent et pertinere debent ad jus et proprietatem ecclesie Eduensis et quod ipse et sui heredes qui predictas res pro tempore tenebunt et possidebunt de predictis rebus sunt et esse debent homines ecclesie Eduensis et quod ipse et sui heredes in predictis rebus vel aliqua earumdem non possunt nec debent de jure alios quam decanum et capitulum Eduense reclamare nec res predictas sub dominio alieno tenere nec exinde sub alieno dominio facere fructus suos In cujus rei [] Datum Edue et actum die crastina resurrectionis Dominice Anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo primo