Charter Document - 02040111
Charter Number: | 02040111 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos magister Guillelmus de Clamereio canonicus et officialis Eduensis universis presentibus et futuris notum facimus quod in nostra presentia propter hoc constitutus Iohannes dictus de sancto Symphoriano laicus ex certa scientia recognovit in jure coram nobis se vendidisse tradidisse et in perpetuum quitavisse domino Humberto dicto officiali canonico Eduensi unam minam avene ad mensuram fori Eduensis et dimidiam gallinam costumales et duodecim denarios censuales que omnia dictus Iohannes habebat singulis annis ut dicit in duabus peciis terre sitis prope palatium de Juere juxta viam publicam qua itur ad pontem sancti Andochii Eduensis quarum peciarum terre una fuit Tybelini de Corveia pro pretio quinquaginta solidorum monete nunc currentis quos dictus Iohannes habuit et recepit integre et perfecte in pecunia numerata a dicto Humberto canonico Eduensi prout idem Iohannes coram nobis est confessus Quam venditionem traditionem et quitationem dictus Iohannes promisit [] In cujus rei testimonium ad preces et instantiam prefati Iohannis presentes litteras prefato Humberto sigillo curie Eduensis tradidimus munimine roboratas Datum et actum Edue anno Verbi incarnati millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo mense Martio