Charter Document - 02040108
Charter Number: | 02040108 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appointment |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Girardus permissione divina electus Eduensis notum facimus universis presentibus et futuris quod Guido de sancto Saturnino domicellus in nostra presentia constitutus nec coactus nec circonventus sed spontaneus recognovit se recipisse a viris venerabilibus providis et discretis decano et capitulo Eduensi in perpetuum feodum legium quicquid ipse Guido habet et habere debet omnimoda ratione apud Sampigniacum et Corcellas et in appendiciis et pertinenciis ipsarum villarum necnon territorio et finagio earumdem videlicet homines mansos et tenementa eorumdem vineas prata nemora plana aquas piscarias census costumas tallias justicias emendas forefacta jurisdictiones domos et omnia alia ubicumque sint et quecumque in locis supradictis quod etiam et feodum predictum idem Guido promisit per juramentum suum corporaliter prestitum se super se et super omnia bona sua mobilia et immobilia presentia et futura ubicumque sint et quecumque predictis decano et capitulo Eduensi in pace tenere et contra omnes efficaciter et in perpetuum garantire et per se vel per alium contra dictos decanum et capitulum in predicto feodo nichil de cetero reclamare in judicio vel extra seu aliquid attemptare recognoscens siquidem quod dicti decanus et capitulum non immemores hujusmodi beneficii accepti nec ingrati eidem Guidoni dederunt decem libras Parisien quas ab eisdem decano et capitulo recepit et integre habuit in pecunia numerata prout idem Guido coram nobis est confessus abrenuncians etiam Guido prenotatus sub religione prestiti juramenti omni juri scripto tam canonico quam civili ac etiam consuetudinario sibi et suis contra dictos decanum et capitulum ad presens competenti et in futurum competituro ad predicta omnia et singula prout superius sunt expressa revocanda irritanda ac etiam adnullanda volens siquidem concedens et a nobis impetrans Guido sepe dictus quod si ipse in predictis seu in aliquo predictorum resiliret seu deficeret in aliquo decano et capitulo sepedictis nos seu episcopus Eduensis qui pro tempore fuerit ipsum Guidonem ad requisitionem decani et capituli predictorum excommunicaremus ubicumque esset et excommunicatum publice nuntiari faceremus monitione ecclesiastica tantum premissa competenti quousque super hiis in quibus resilierit seu defecerit et dampnis et de predictis exinde habitis decano et capitulo supra dictis plenarie fuerit satisfactum Hanc autem receptionem predicti feodi ab eodem Guidone eisdem decano et capitulo factam de omnibus rebus et singulis supradictis Bernardus de sancto Saturnino domicellus frater Guidonis sepedicti in nostra presentia constitutus decano et capitulo memoratis laudavit et in perpetuum concessit ratam gratam ac firmam habuit In cujus rei memoriam et testimonium ad preces et instantiam predictorum Guidonis et Bernardi fratris sui sigillum nostrum litteris presentibus est appensum Datum Edue et actum anno Domini MCCL quarto die jovis ante festum beati Andree apostoli