Charter Document - 02040107
Charter Number: | 02040107 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Guillermus decanus totumque capitulum Eduense notum facimus universis presentibus et futuris quod nos secundum antiquam approbatam et hactenus observatam consuetudinem ecclesie nostre quicquid habemus et habere debemus omnimoda ratione apud Canabas prope Divionem et in fasco de Mailleio et in appendiciis et pertinenciis dicti fasci et dicte ville de Canabis tam in hominibus quam in domibus vineis terris pratis aquis molendinis censibus costumis nemoribus justiciis et rebus aliis quibuscunque dedimus et concessimus venerabili viro Guidoni de Capis preposito Eduensi quiete habenda quandiu vixerit et pacifice possidenda sub annua censiva ducentarum et quatuor viginti librarum Divion nobis a dicto preposito vel ejus mandato annuatim reddendarum medietate videlicet dicte pecunie in synodo hyemali persolvenda et alia medietate in synodo estivali hoc tamen salvo dicto preposito quod si contingeret ipsum decedere ante collectionem vini et bladi tenemur eidem vel mandato suo reddere omnes missiones quas ille vel mandatum suum fecerit anno illo pro vineis et terris colendis usque ad diem obitus sui Si vero ipsum decedere contigerit supradictis collectis ipse vel mandatum suum censivam predictam persolvet terminis supradictis et habebit omnes proventus dicte terre usque ad festum Nativitatis beati Iohannis Baptiste subsequente Post decessum vero ipsius prepositi vel si ipsum contigerit canoniam Eduensem dimittere omnia predicta cum omnibus acquiramentis meliorationibus et edificiis ab eodem preposito ibidem faciendis ad nos et matrem Ecclesiam nostram Eduensem libere et sine contradictione aliqua revertentur et absque ullo honere debitorum In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum capituli nostri apposuimus Anno Domini MCC quinquagesimo quarto in capitulo generali