Charter Document - 02040105

Charter Document - 02040105


Charter Number: 02040105
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1253
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Hugo dux Burgundie universis presentibus et futuris notum facimus quod cum discordia verteretur inter nos ex una parte et venerabiles viros decanum et capitulum Eduense ex altera super hoc quod iidem decanus et capitulum asserebant se habere plenum affuagium et plenum usagium in nemoribus nostris sittis in monte desuper Eduam et apud Auceium videlicet in Plenasia mont Chauvaire Perre Lursere et in omnibus aliis nemoribus nostris super Eduam in montana sittis excepta foresta nostra prout dependet super Eduam a foresta capituli usque ad forestam que fuit domini Guidonis de Ribello militis defuncti ad usum dicti decani et omnium et singulorum canonicorum presbiterorum et clericorum ad servitium matris ecclesie Eduensis deputatorum et ad domos suas furnos molendinos in civitate Eduensi et in suburbio existentes reparandas reficiendas et construendas item super hoc quod iidem asserebant se posse percipere et retinere quoscumque homines ad dominium ipsorum venientes sive batardos sive alios dando eisdem terras vel possessiones vel non dando item super hoc quod asserebant preconem nostrum non posse nec debere aliquid preconizare preter vinum in platea sitta inter ecclesias beatorum Nazarii et Celsi beati Lazari et beate Marie Eduensis prout extenditur in latum et longum a porta Castelana usque ad portam claustri nisi de mandato et voluntate dictorum decani et capituli de quibus omnibus dicebant se fuisse in possessione a tempore a quo non extat memoria item super hoc quod ipsi asserebant nos non habere nec posse facere bannum de vino in civitate Eduensi nisi de vino nostro proprio infra Ribellum castrum existenti et tunc propter venditionem ipsius vini possumus facere bannum semel in anno per quadraginta dies tantum modo et non amplius Unde cum super premissis universis et singulis peterent a nobis satisfieri et se in pacifica possessione dimitti nos attendentes devotionem quam prefati decanus et capitulum Eduense hactenus habuerunt erga nos et predecessores nostros ob redemptionem anime nostre et predecessorum nostrorum concedimus volumus et consentimus quod iidem decanus canonici presbiteri et clerici ad servitium dicte matris Ecclesie Eduensis deputati universi et singuli habeant plenum affuagium et plenum usuagium perpetualiter in omnibus nemoribus nostris supradictis excepta foresta nostra predicta desuper Eduam dependente sive vendere vel donare preterquam inter ipsos qui poterunt donare unus alteri ad invicem vel vendere Volumus etiam concedimus et consentimus quod iidem decanus canonici presbiteri et clerici universi et singuli domos suas universas et singulas acquisittas et acquirendas cum duobus furnis et duobus molendinis suis de prefatis nemoribus nostris possint reficere reedificare et reparare et etiam domos novas construere et omnia necessaria ad dictas domos tam constructas quam construendas tam acquisittas quam acquirendas et ad dictos furnos et molendinos calefacere et reparare in prefatis nemoribus nostris possint accipere et uti de predictis pacifice et quiete infra terminos inferius annotatos Termini autem sunt tales videlicet a stagno domini episcopi Eduensis prout directe tenditur ad fontem australem et a dicto fonte prout itur per viam sancti Andochii et par Chaumont a la Loere et de la Loere ad Crotum de arena et de Croto arena ad fontem Asinariorum et de fonte Asinariorum usque ad molendinum Billart et a molendino Billart ad molendinum capituli Eduensis et a molendino capituli usque ad dictum stagnum domini episcopi ita tamen quod dicti canonici presbiteri vel clerici in domibus infra dictos terminos de novo acquirendis et de dictis nemoribus contruendis non possint aliquos homines amasare Volumus etiam concedimus et consentimus quod dicti decanus et capitulum possint edificare construere reficere et reparare quum voluerint molendinum in sede quam habent in Arroto subtus pontem sancti Andochii de nemoribus nostris supradictis et domum de novo construere de nemoribus nostris supradictis in terra que vocatur domini Nicholai Gobaut et hoc volumus et concedimus Volumus etiam concedimus et consentimus quod iidem decanus et capitulum possint recipere et retinere quoscumque homines ad dominium ipsorum venientes sive batardos sive alios dando eisdem terras vel non dando et preconem nostrum Eduensem non posse nec debere aliquid preconizare preterquam vinum in platea sitta inter dictas ecclesias superius nominatas nisi de mandato et voluntate decani et capituli supradicti Item quitamus omnino bannum quod consuevimus facere de vinis in civitate Eduensi preterquam de vino nostro proprio quod nos habere contigerit infra Ribellum castrum nostrum ob cujus vini venditionem bannum per quadraginta dies tantummodo in anno faciemus et non amplius Item volumus concedimus et consentimus quod prisiones nostri cujusquam conditionis extant seu preda aliqua capta per plateam sittam inter ecclesias predictas prout extenditur in longum et latum modo supradicto nobis vel a servientibus nostris duci non debeant vel reduci Quinque vero modios avene annui redditus quos homines dictorum decani et capituli de Suisseio et de potestate Suisseii nobis sine mandato et voluntate dictorum decani et capituli concesserant eisdem remittimus penitus et quitamus salva nobis garda et lou geite quod habemus pro garda in eadem potestate Omnia predicta et singula voluit et concessit filius noster Odo dominus Borbonii Et nos ad majorem firmitatem presentibus litteris sigillum nostrum una cum sigillo venerabilis patris Anselli Dei gratia Eduensis episcopi fecimus apponi et dictus Odo similiter apposuit presentibus litteris sigillum suum proprium in testimonium Actum anno gratie MCCL tertio mense Octobri