Charter Document - 02040101

Charter Document - 02040101


Charter Number: 02040101
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Nos Ansellus Dei gratia Eduensis episcopus notum facimus universis quod nos concessimus capitulo Eduensi ecclesiam de Verreriis sub Glana ad augmentationem distributionum que consueverunt fieri hiis qui intersunt divinis officiis in ecclesia supradicta retentis tamen nobis juribus episcopalibus et vicario ibidem pro tempore servienti provisione competenti Datum apud Tosiacum in festo beati Mathei apostoli anno Domini MCC quinquagesimo