Charter Document - 02040100
Charter Number: | 02040100 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Assignment |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Officialis Eduensis notum facimus universis presentibus et futuris quod domina Sarra relicta Guillemi de Bordiaus militis Guillemus et Hugo filii sui coram nobis quitaverunt et concesserunt in perpetuum capitulo Eduensi quicquid juris habebant et habere poterant et debebant omni moda ratione in manso et tenemento defuncti Radulphi dou Marteroi cum appenditiis et pertinentiis ipsius mansi et tenementi qui mansus et quod tenementum sita sunt apud Chaanges in parochia de Nolla quem mansum et quod tenementum defunctus Iohannes domicellus de sancto Leodegario quondam avunculus dicte domine legaverat et concesserat dicto capitulo pro anniversario ipsius Iohannis singulis annis in ecclesia Eduensi faciendo quam quitationem et concessionem predictam memorati domina Guillemus et Hugo filii sui promiserunt per fidem suam super hoc coram nobis corporaliter prestitam firmiter tenere in perpetuum et inviolabiliter observare et ratam habere In cujus rei testimonium ad preces et instantiam utriusque partis presentibus litteris sigillum curie Eduensis duximus apponendum Datum Edue anno Domini MCC quinquagesimo mense Septembri