Charter Document - 02040098

Charter Document - 02040098


Charter Number: 02040098
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assignment
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Officialis curie Eduensis notum facimus presentibus et futuris quod in nostra presentia constitutus dominus Thomas dictus Forestiers presbiter et pr[] ecclesie Eduensis recognovit se dedisse et assedisse imperpetuam et puram elemosinam Deo et ecclesie Eduensi viginti solidos annui redditus pro missa de sancto Spiritu semel in anno quamdiu vixerit idem Thomas in eadem ecclesia celebranda et pro anniversario ipsius post ejus obitum in dicta ecclesia faciendo dictos vero viginti solidos annui redditus laude et assensu Henrici Gorge fratris sui assedit et assignavit super mansum suum situm apud Ausiacum qui dicitur mansus de la Forge et super appendicias et pertinencias dicti mansi ita quod quique tenebit dictum mansum dictos viginti solidos persolvere tenebitur annuatim in die qua celebrabitur dicta missa de sancto Spiritu quamdiu vixerit idem Thomas et post ejus obitum in die qua fuerit anniversarium ejusdem in ecclesia memorata Promisit siquidem dictus Henricus bona fide se dictos viginti solidos annui redditus nominate ecclesie defendere imperpetuum et pacifice garantire se ipsum et heredes suos ad hoc obligando Si vero dicti viginti solidi annui redditus ab aliquo[] contra dictam ecclesiam vel solo ipsorum perturbarentur dictus Henricus tenetur[] assedere et assignare in aliis reditibus suis ad graantum et voluntatem capituli Eduensis In cujus rei testimonium ad preces et instanciam dictorum Thome et Henrici fratris sui predicti presentibus litteris sigillum curie Eduensis duximus apponendum Actum anno Domini MCCLX nono mense Iulio