Charter Document - 02040095
Charter Number: | 02040095 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Guillemus decanus et capitulum Eduense notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in presentia nostra constitutus Odo de Suilliaco concanonicus noster Eduensis dedit et concessit in perpetuum post decessum suum quatuor capellanis ad servitium beate Marie ecclesie Eduensis celebrandum deputatis domum suam Eduensem in qua manet furnum suum situm juxta dictam domum et domum de Sampigneyo cum torculari que acquisivit a Guidone dicto de Molendino Novo Preterea dedit et concessit de voluntate et assensu nostro dictis capellanis domum de Bancis que fuit Henrici de Rebello quam dictus Odo similiter acquisivit ad opus capituli ita tamen quod capellani prenominati pro supradictis persolvent annuatim dicto capitulo Eduensi novem libras Divion videlicet octo libras pro anniversario dicti Odonis singulis annis faciendo et pro anniversario domini Nicholai Gobaut viginti solidos In cujus rei testimonium ad preces et instantiam dicti Odonis presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Actum anno gratie MCCXL septimo in capitulo nostro generali