Charter Document - 02040094
Charter Number: | 02040094 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos G prepositus Eduensis ecclesie notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos laudamus et consentimus contractum inter capitulum nostrum Eduense ex una parte et Bartholomeum forestarium de la Raviere ex altera celebratum ita scilicet quod dictus Bartholomeus promisit fide data dicto capitulo annuatim persolvere ad festum beati Iohannis Baptiste quadraginta solidos Divionensium pro prato sito sub domo dicti B quod dictus B possidet nobis censuale Si vero dictus B nominatam pecuniam ad dictum terminum non solverit voluit et laudavit coram nobis ut dictum capitulum erbam prati pro defectu solutionis quadraginta solidorum obtineret Hoc laudavimus salva nostra consuetudine et nostro censu Datum apud Susseium anno Domini MCC quadragesimo septimo mense Maii