Charter Document - 02040091
Charter Number: | 02040091 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Guillemus Galiens archidiaconus Flavigniacensis et canonicus Eduensis notum facimus universis quod nos pro remedio anime nostre dedimus et concessimus matri nostre ecclesie Eduensi quatuor domus nostras quas acquisivimus et edificavimus apud Eduam videlicet domum que fuit domini Pasquelini et aliam domum eidem contiguam item domum de Furno et aliam eidem coherentem que due sitte sunt ante domum Marcelli videlicet sub hac forma quod nos super quamlibet dictarum domorum assedimus decem solidos a nobis annuatim solvendos pro missa de sancto Spiritu pro nobis post octavam Pentecostes quamdiu vixerimus celebranda post obitum vero nostrum pro anniversario nostro in dicta ecclesia annuatim faciendo remanebunt Sciendum siquidem quod nos super domos predictas possumus assedere quicquid voluerimus juxta possibilitatem earumdem domorum ad dispositionem nostram prout anime nostre et utilitati ecclesie nostre Eduensis secundum Deum videbimus expedire Possumus etiam domos predictas conferre uni duobus tribus seu quatuor canonicis seu clericis de choro nostro Eduensi similiter vel separatim ad vite suas termino possidendas ita tamen quod anniversarium nostrum et ordinationem nostram solvere tenebuntur et post obitum eorumdem ad ecclesiam nostram Eduensem libere revertentur In cujus rei testimonium sigillum curie Eduensis cum sigillo nostro proprio litteris presentibus rogavimus apponi Datum anno Domini MCC quadragesimo quarto mense Iunio