Charter Document - 02040090

Charter Document - 02040090


Charter Number: 02040090
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1243
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Galterus de sancto Symphoriano canonicus et abbas sancti Petri Eduensis in extrema voluntate constitutus tamen compos mentis testamentum meum condidi in hunc modum In primis lego domino episcopo Eduensi sexaginta et quindecim l Divion quas mihi debet Lego etiam ecclesie Eduensi pro anniversario meo in dicta ecclesia faciendo XL s quos capitulum debet mihi et decem bichetos bladi sitos apud Sampigne in molendino Botario et Botatorio que Amicus de Sampigne tenet et IIII modios vini albi annui redditus ad mensuram Belnensem quos idem Amicus debet et viginti quinque solidos super operatorium meum situm ante monasteria quod Porchet tenet pro distributione autem in die obitus mei facienda viginti libras pro distributione in die tricenarii mei facienda X l Item lego ad augmentationem dicti anniversarii mei vineam meam de Alorse ad ordinationem exequutorum meorum ad distributionem pauperum faciendam in die obitus mei XX l item in die tricenarii mei centum solidos pauperibus erogandos archidiacono Flavigniaci LX s archipresbitero Poilleii XX s Lego etiam ecclesie sancti Andochii Eduensis pro anniversario meo faciendo portionem parochialis ecclesie sancti Petri quam acquisivi ab ipsis et viginti l ad emendos redditus ad augmentationem dicti anniversarii ita quod portio et redditus empti de viginti libris ad manum sacriste dicti loci venient et per manum ipsius ceteris distribuantur et decem libras in die obitus mei inter sorores dividendas et viginti l ad emendos redditus pro anniversario abbatisse Felicie faciendo per manum sacriste similiter distribuendos ecclesie sancti Iohannis de Burgo XL s in die obitus mei distribuendos ecclesie sancti Martini LX s ad procurationem in die obitus mei faciendam ecclesie sancti Simphoriani C s ad procurationem similiter faciendam parochialibus ecclesiis beate Marie sancti Iohannis de Crota et sancti Quintini unicumque decem s pro absolutione mea usque ad annum facienda domui leprosorum de Flore duos lectos munitos culcitra et cussino pannis lintheis et cohopertoriis et leprosis de Genestei unum lectum similiter munitum domui Dei de Foro Eduensi duos lectos similiter munitos domui Dei de Castro unum lectum similiter munitum ecclesiis de Petra Cervali sancti Georgii sancti Iuliani de Campo Canoto de Magobrio de Brolio et sancti Saturnini singulis XX s pro officio faciendo item fratribus de Apponay XL s priori sancti Rachonis XLIX s quos mihi debet Lego vicario Eduensi octo l quas mihi debet Lego etiam totam vestem meam culcitras mappas manutergia et pannos lineos pauperibus presbiteris et ecclesiis per manus exequutorum testamenti mei distribuendam Item lego Iacobe de Brolio quondam famule mee XL s et unum lectum munitum Iohannete nepte mee duos lectos munitos et viginti libras Divion Willemo de sancto Martino clerico meo vineas meas de Volenay et quatuor modios vini de Pomart quos acquisivi ab abbatissa sancti Andochii Eduensis abbatie Corbigniaci X l pro officio meo faciendo item ecclesie sancti Martini Eduensis lego grangiam meam cum appenditiis que fuit Willemi Guttosi magistro Iohanni LX s Galterino clerico XXX l unum missale unum breviaryum unum psalteryum Super hiis autem omnibus et aliis rebus meis tam mobilibus quam immobilibus de quibus in hoc testamento non facio mentionem meos constituo executores Hugonem archipresbiterum Eduensem Amicum vicarium dominum Girardum de sancto Simphoriano et Willemum fratres meos Girardum de Draceio et Willemum de sancto Martino clericos ut ipsi Deum pro oculis habentes ita disponant et ordinant prout anime mee melius viderint expedire Nos vero Anselmus decanus Bertrandus cantor Eduensis et ego magister Stephanus officialis Eduensis omnia ista que scripta sunt in presenti testamento vidimus audivimus et etiam approbavimus unde in testimonium veritatis ad preces domini Galteri de sancto Simphoriano canonici et abbatis sancti Petri Eduensis presenti pagine sigillorum nostrorum apposuimus firmamentum Actum anno domini MCCXL tertio in crastino Inventionis sancte Crucis Volo etiam ut unusquisque dictorum executorum meorum habeat marcham argenti