Charter Document - 02040085

Charter Document - 02040085


Charter Number: 02040085
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Ansellus decanus cum capitulo Eduensi notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod in presentia nostra constitutus Odo de Martigniaco canonicus Eduensis dedit et concessit post decessum suum quatuor capellanis ad servicium beate Marie celebrandum deputatis vineas suas de Sampigneo et etiam plastrum contiguum domui sue in qua idem Odo manet et celarium domum et edificia que in eodem plastro edificavit Odo supradictus ita tamen quod Stephaneta famula sua quamdiu vixerit habebit stabulum in quo manebat Guillerma uxor Coissart dum idem Odo erat in transmarinis partibus et reddet eadem Stephaneta singulis annis tres solidos Divion dictis capellanis pro conductione dicti stabuli ad festum beati Martini hyemalis Ipsa vero defuncta dictum stabulum ad dictos capellanos libere revertetur In cujus rei testimonium ad preces et instantiam dicti Odonis presentes litteras sigilli nostri munimine duximus roboratas Actum anno gratie MCC quadragesimo primo mense Marcio