Charter Document - 02040083
Charter Number: | 02040083 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Assignment |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos A decanus cum capitulo Eduensi omnibus notum facimus presentes litteras inspecturis quod magister Humbaudus concanonicus noster acquisivit sexaginta et decem solidos censuales nobis sitos apud Beligneum in stallis qui sunt inter domum Girardi de Beligneo et domum que fuit Landrici hominum nostrorum quos ita de consensu nostro ordinavit reddendos Vult etiam idem magister et precipit quod de dictis sexaginta et decem solidis decem solvantur in anniversario domini Dionisii pro illis decem solidis quos magister Iacobus de Cluniaco solebat solvere in predicto anniversario et dictus Iacobus de cetero nichil solvet in ipso anniversario sed domum suam de claustro quam predictus magister Humbaudus dicto Iacobo cessit in capitulo nostro et dedit de consensu nostro quandiu vixerit possidebit sine aliqua solutione Post decessum vero ipsius Iacobi capitulum ordinabit de dicta domo ita quod in predicto anniversario dicti Dionisii triginta solidi percipiantur ab illis qui intererunt ad horas computatis tamen decem solidis quos capitulum solebat in eodem anniversario Notandum est etiam quod predictos sexaginta solidos capitulum persolvet annuatim predicto magistro Humbaudo quandiu vixerit in sinodo hiemali et redditus emptos apud Beligneum idem capitulum habebit post decessum vero ipsius magistri Humbaudi dicti sexaginta solidi tam ad psalmos processionis ad vigilias vesperas ad laudes quam ad missam equaliter dividentur Post magistrum vero Iacobum supradicti decem solidi soluti in anniversario domini Dionisii devenient et acrescent supradictis sexaginta solidis ita quod post dictum Iacobum predictum anniversarium magistri Humbaudi fiet in sexaginta et decem solidis dividendis sicut supra dictum est In cujus rei testimonium presentibus litteris sigilli nostri munimen duximus apponendum Actum anno gratie MCCXXX nono