Charter Document - 02040076

Charter Document - 02040076


Charter Number: 02040076
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1238
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus archipresbiter de Arneto notum facimus presentibus et futuris quod Maria de Beligne relicta de Losit et Symoneta filia dicte Marie et Robertus gener ejusdem maritus dicte Symonete vendiderunt concesserunt atque tradiderunt Nicholao preposito de Taumyre octo bichetos bladi ad mensuram Beligneaci medietatem frumenti et medietatem muture sitos in molendino de Punte et omne jus quod habebant in dicto molendino et in batorio tam in aumento amodiationis quam in aliis rebus secundum estimationem octo bichetorum prescriptorum pro octo libris Divionensis monete ad voluntatem dictorum Marie Symonete et Roberti plenarie persolutis Promiserunt etiam corporali sacramento prestito quod contra dictam venditionem non venirent nec per se aut per alios aliquid de cetero reclamarent imo contra omnes pro posse suo bona fide garantirent Hanc vero venditionem voluerunt atque laudaverunt Ansellus decanus Eduensis et terrarius de Beligne Willelmus de Basse et Christianus de Tornus officialis fungentes vice prepositi in valle de Beligne pro capitulo Eduensi Ut quod coram nobis actum est ratum habeatur et stabile ad instantiam partium presenti carte sigilli nostri apposuimus firmamentum Actum anno Domini MCCXXXVIII mense Iulii