Charter Document - 02040074

Charter Document - 02040074


Charter Number: 02040074
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1236
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego C officialis Eduensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum controversia verteretur coram nobis inter Willemum Galien canonicum Eduensem procuratorem capituli Eduensis ex una parte et dominum Gaufridum de sancto Leodegario de Focheroi militem ex altera super hoc quod dictus procurator petebat a dito milite nomine ecclesie Eduensis ut garantiret eidem ecclesie quandam plateam sitam apud Corbiniacum juxta domum sancti Nazarii Eduensis sicut fide prestita promiserat Hugoni Tuibof canonico Eduensi defuncto tunc obedientiario terre sancti Nazarii de Corbigniaco ut dictus Willemus asserebat cui etiam Hugoni Tuibof prefatus miles prefatam plateam accensiverat pro sex denariis censualibus et exinde habuerat dictus miles decem libras prout idem miles confessus fuit coram nobis in jure Tandem lite super hoc contestata juramento de calumpnia prestito testibus receptis et omnibus aliis secundum juris ordinem rite actis die de consensu partium assignata apud Eduam coram nobis ad diffinitivam formam audiendam scilicet die mercurii ante festum beate Marie Magdalene prefato Willemo procuratore presente dicto vero milite per contumaciam absente de prudentum consilio per diffinitivam formam pronuntiavimus dictum Willemum procuratorem nomine ecclesie Eduensis intentionem suam legitime probavisse quare eumdem militem exigente justitia condempnavimus in hoc scilicet quod prefatam plateam ecclesie Eduensi garantire teneatur spedicto procuratori ecclesie Eduensis super expensis in lite factis exigendis et recipiendis quocunque voluerit integrum reservantes Actum Edue die predicta anno Domini MCCXXX sexto mense Iulio