Charter Document - 02040069
| Charter Number: | 02040069 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Foundation |
| Date: | 1233 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Ansellus decanus et capitulum Eduense notum facimus presentibus et futuris quod venerabilis vir Hugo de Marrigneo prepositus ecclesie nostre assedit pro domino Benigno de Berna presbitero in molendino et stanno quod fuit quondam Crassi de Susseio viginti solidos censuales annuatim persolvendos ecclesie nostre Eduensi ita quod in crastino octabarum Penthecostes celebrabitur missa de sancta Trinitate in ecclesia nostra pro dicto Benigno quandiu vixerit et distribuentur denarii predicti post obitum vero dicti Benigni celebrabitur anniversarium suum et denarii predicti distribuentur Actum est hoc die veneris post festum beati Clementis anno Domini MCCXXX tertio
