Charter Document - 02040065
Charter Number: | 02040065 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido Dei gratia Eduensis episcopus notum facimus universis presentem cartulam inspecturis quod cum Hugo vicarius Suilliaci a Galtero majore de Monestoi et ejus heredibus terciam partem decimarum de Viezcort nomine ecclesie beati Nazarii Eduensis emisset inter capitulum Eduense ex una parte et Petrum capellanum sancti Gervasii in cujus parochia dicte decime site sunt hujusmodi compositio et conventio intervenit videlicet quod dicta parochia sancti Gervasii dictam terciam partem decimarum pro anniversario dicti Hugonis post mortem ipsius annuatim in dicta parochia faciendo in perpetuum sub hac forma percipiet quod capellanus sancti Gervasii qui pro tempore fuerit ecclesie sancti Nazarii Eduensis quadraginta quinque solidos censuales annuatim persolvet pro anniversario dicti Hugonis vicarii singulis annis in dicta ecclesia sancti Nazarii faciendo Quamdiu vero dictus Hugo vixerit predictam terciam partem decimarum si voluerit nomine ecclesie sancti Nazarii Eduensis pacifice percipiet et quiete In cujus rei testimonium ad preces et instanciam omnium predictorum predictam compositionem et conventionem laudavimus et concessimus et presenti cartule sigilli nostri apposuimus firmamentum Datum anno gratie MCC tricesimo secundo mense Iulio