Charter Document - 02040061

Charter Document - 02040061


Charter Number: 02040061
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1229
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ego Ansellus decanus cum capitulo Eduensi notum facimus presentibus et futuris quod nos de unanimi assensu donavimus domino Iohanni de Parisiis concanonico nostro et abbati sancti Stephani domum illam quam habemus a Lamberto Ventario de Colchis cum appenditiis quandiu vixerit pacifice possidendam Idem vero Iohannes de communi assensu nobis donavit illas sexaginta libras quas vir venerabilis Stephanus concanonicus noster et archidiaconus Parisiensis deputaverat ad comparandos redditus per manum dicti Iohannis de quibus fiat distributio duorum denariorum ad matutinas Quadragesime verum predictus Iohannes debet reddere singulis annis camerario nostro sexaginta solidos in principio Quadragesime ad distribuendum in matutinis que celebrantur pro defunctis in Quadragesima Nos vero tenemur facere anniversarium predicti Lamberti Ventarii de Colchis sic continetur in martyrologio Post decessum vero sepedicti Iohannis quicumque habuerit dictam domum persolvet dictos sexaginta solidos et quicquid exinde ultra poterit haberi ad faciendam distributionem sic supra dictum est In cujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine dignum duximus insigniri Actum est hoc nobis sedentibus in capitulo de communi assensu die assignata ad capitulandum feria quarta post Letare Jerusalem anno Domini MCCXX nono