Charter Document - 02040060
Charter Number: | 02040060 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Ego Theobaldus prior de Karitate et ejusdem loci conventus universis notum facimus quod nos ratam habemus pacem et concordiam factam inter priorem nostrum sancti Rachonis et capitulum Eduense cujus tenor talis est [] Hec igitur omnia de assensu et voluntate predicti prioris facta sunt et ordinata nec de cetero iste prior sancti Rachonis neque alius prior nec ecclesia de Karitate poterunt nos inquietare vel aliquid a nobis requirere vel contra nos reclamare super fructu prebende prioris sancti Rachonis neque de aliis reditibus vel proventibus nostris immo poterimus ordinare de omnibus reditibus et proventibus nostris secundum majus et minus prout nobis placuerit sine aliqua contradictione et reclamatione prenominatorum Prior vero plenarie percipiet ea que superius nominata sunt que si eidem non reddentur ipse monitione premissa poterit sine pena nobis denegare officium septimanarum suarum donec eidem reddantur Dictus autem prior debet nobis dare litteras patentes prioris et conventus de Karitate de pace tenenda et rata et firma in perpetuum habenda Ut autem hec omnia rata et inconcussa permaneant in posterum presentibus litteris sigillorum nostrorum munimen apposuimus Actum anno Domini MCC vicesimo octavo
Markups
Names Markup:
Ego Theobaldus prior de Karitate et ejusdem loci conventus universis notum facimus quod nos ratam habemus pacem et concordiam factam inter priorem nostrum sancti Rachonis et capitulum Eduense cujus tenor talis est []embed Hec igitur omnia de assensu et voluntate predicti prioris facta sunt et ordinata nec de cetero iste prior sancti Rachonis neque alius prior nec ecclesia de Karitate poterunt nos inquietare vel aliquid a nobis requirere vel contra nos reclamare super fructu prebende prioris sancti Rachonis neque de aliis reditibus vel proventibus nostris immo poterimus ordinare de omnibus reditibus et proventibus nostris secundum majus et minus prout nobis placuerit sine aliqua contradictione et reclamatione prenominatorum Prior vero plenarie percipiet ea que superius nominata sunt que si eidem non reddentur ipse monitione premissa poterit sine pena nobis denegare officium septimanarum suarum donec eidem reddantur Dictus autem prior debet nobis dare litteras patentes prioris et conventus de Karitate de pace tenenda et rata et firma in perpetuum habenda Ut autem hec omnia rata et inconcussa permaneant in posterum presentibus litteris sigillorum nostrorum munimen apposuimus Actum anno Domini MCC vicesimo octavo