Charter Document - 02040059
Charter Number: | 02040059 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido permissione divina Eduensis episcopus et nos magister Humbaudus Guillemus Poilfol Seguinus de Chandenus canonici Eduenses notum facimus presentibus et futuris quod cum bone memorie Hugo quondam prepositus Eduensis gravi detineretur infirmitate sane tamen mentis existens executores testamenti sui nos constituens precepit quod nos de rebus suis tam mobilibus quam immobilibus secundum quod videremus expedire saluti anime sue Deum pre oculis habentes ordinaremus nos vero negotium istud longo tempore non tamen sine manifesta et rationabili causa in parte distulimus adimplere quum mihi nunc episcopo tibi quidem decano graves et manifeste occurrerunt occasiones nos et socios nostros ab hujus negotii processu retrahentes Sed propter hoc quum neque defuncto neque viventibus debet prejudicium generari prefatum negotium non volumus amplius remanere imperfectum Igitur cum viri venerabiles capitulum Eduense multas et bonas sicut nobis videtur proponeret rationes quod domus illa quam dictus prepositus edificaverat apud Eduam juxta ecclesiam beate Marie in ascensiva ipsius ecclesie ad ecclesiam Eduensem mero jure pertineret de quibus rationibus permaxima est quod post destructionem ejusdem domus a duce Burgundie factam ad dicti prepositi petitionem de communibus bonis ecclesie in maxima parte fuit reparata Nos remota omni ambiguitate omni quoque scrupulo sublato dicimus quantum ad istum articulum et ordinamus quod dicta domus cum appenditiis suis sit in dominio ecclesie Eduensis ita quod Seguinus canonicus Eduensis nepos prenominati prepositi illam domum nomine ecclesie Eduensis teneat et habeat quamdiu vixerit et propter hoc reddat in die anniversarii sepedicti prepositi singulis annis quadraginta solidos distribuendos sicut continetur in martirologio Dicto vero Seguino sublato de medio venumdabitur domus cum honere suo canonico plus offerenti in vita sua et de pecunia exinde habita comperabuntur redditus ad augmentandum beneficium dicti anniversarii et ita fiet successive quatiens illam domum vacare contigerit Ut autem omnia pretaxata firma et inconcussa permaneant in posterum presentibus litteris munimen sigillorum nostrorum fecimus apponi Actum est hoc anno gratie MCCXX septimo