Charter Document - 02040056

Charter Document - 02040056


Charter Number: 02040056
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1220
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ego Galterus Dei gratia Eduensis episcopus notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod Iohannes de Croset laicus in nostra presentia constitutus quitavit et concessit venerabili viro B archidiacono Flavigniacensi domino suo totum tenementum suum quod habebat apud Aleriacum Pormenois tam in manso de Croset quam in illo de Cocenai in pratis terris et rebus aliis pro novem libris Divion quas recepit ab archidiacono que omnia Iohannes recognoscebat esse de jure archidiaconi ipsius excepta ochia mansi de Croset in qua remanet penes eundem archidiaconum tanquam penes dominum suum pagaturum ei annuatim decem solidos de tallia Quod laudaverunt coram nobis Robertus frater Iohannis ipsius et Dannons mater eorum ita videlicet quod quicumque alter eorum vel ambo de suo proprio reddiderunt prefato archidiacono pecuniam supradictam dictum tenementum rehabebunt dum tamen illud sibi penes eundem archidiaconum teneant tanquam penes dominum suum et debitum inde servicium eidem archidiacono et successoribus ipsius annuatim cum omni integritate persolvant Quod ut ratum habeatur sigillum nostrum ad petitionem partium presenti pagine duximus apponendum Actum Edue anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo in crastino sanctorum Innocentium