Charter Document - 02040054

Charter Document - 02040054


Charter Number: 02040054
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1218
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gauterius Dei gratia Eduensis episcopus notum facimus presentibus et futuris quod nos possessiones illas quas nos acquisivimus a Laurentio Tondu et Renaudo fratre ipsius apud Susseium donavimus in perpetuum matri nostre Eduensi ecclesie et grangiam ibidem a nobis edificatam ita quod proventus dictarum possessionum annis singulis distribuatur in Quadragesima illis qui interfuerunt quando psalmi decantantur in capitulo Ut autem hec nostra donatio firma et inconcussa permaneat in posterum presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi Actum Edue anno gracie MCC octavo decimo mense Iulio