Charter Document - 02040052

Charter Document - 02040052


Charter Number: 02040052
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo dominus Ulmi ego Gauterius de Suilliaco notum facimus presentibus et futuris quod nos pro remedio animarum nostrarum et antecessorum nostrorum dedimus et in perpetuum libere et absolute quitavimus Deo et ecclesie sancti Germani de Suilliaco terram de Iunchery ab omni dominio absolutam et totius exactionis immunem ad cimiterium sicut cruces designant disponendum et consecrandum In cujus rei testimonium ego Hugo dominus Ulmi sigillo meo et ego Gauterius de Suilliaco quia sigillum non habeo sigillis Hugonis cantoris Eduensis et Pontii de Monte sancti Iohannis militis avunculorum meorum ad preces meas appositis presentem cartam fecimus roborari Actum anno gracie MCCXVII