Charter Document - 02040050

Charter Document - 02040050


Charter Number: 02040050
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ratification
Date: 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Willermus Dei gratia Nivernensis episcopus universis presentes litteras inspecturis notum fieri volumus quod cum Bertrandus de Damnomartino pro salute anime sue et antecessorum suorum terciam partem decime de Domnomartino capitulo sancti Nazarii Eduensis in perpetuum concessisset idem Bertrandus et vir venerabilis H Tueboef Cerviduni abbas frater suus et uxor sua nomine Remussee et filii sui Hugo et Seguinus milites et Petrus canonicus Eduensis et Iohannes humiliter nobis supplicaverunt ut concessionem illam scripto commendatam sigilli nostri munimine roborare et ratam habere dignaremur Nos vero ipsorum petitioni grato concurrente assensu donationem dicte decime ipsis laudantibus et consentientibus Deo et ecclesie Eduensi factam ratam et firmam in perpetuum haberi constituimus et ad ipsorum instantiam presentem cartulam sigillo nostro firmavimus Acta sunt hec anno gracie MCC sexto decimo