Charter Document - 02040047
| Charter Number: | 02040047 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1213 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido decanus cum capitulo Eduensis ecclesie tam presentibus quam futuris notum fieri volumus quod Hugo Tuboef abbas Cerviduni emit sexaginta libris ab Hugone de Alereio concanonico nostro quicquid idem Hugo jure hereditario possidebat in decimis de Alereio et apud Premanois cum omnibus terris et costumis et decimis et hominibus quos in predictis locis habebat predictus autem Hugo Tuboef assignavit dicto Hugoni de Alereio quinquaginta solidos quorum medietatem ad synodum Pentecostes et aliam medietatem ad synodum omnium Sanctorum persolvet in vita sua hos vero redditus Hugo Tuboef et Bertrannus succentor noster nepos ejus quoad vixerunt possidebunt utroque autem de medio sublato prefati redditus quos sepe dictus H Tuboef pro remedio anime sue nobis concessit ad nos redibunt Et sciendum quod si contigerit tam dictum H Tuboef quam B succentorem de medio tolli Hugone de Alereio superstite capitulum nostrum tenetur supradicto modo quinquaginta solidos eidem H de Alereio annuatim persolvere et post obitum ejusdem anniversarium suum in VI nummis perpetuo facere In cujus rei testimonium ad instantiam utriusque Hugonis et B succentoris presenti cartule sigillum nostrum apposuimus Actum anno gracie MCCXIII
