Charter Document - 02040042
Charter Number: | 02040042 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willemus Montis sancti Iohannis dominus Sciunt tam presentes quam futuri quam Iohannes de Poschers quicquid habebat in territorio de Cocenai precise vendidit et quitavit in perpetuum Hugoni Tuebof abbati Cerviduni et ecclesie Eduensi quod totum ab ipso Hugone in feodum habebat laudante matre sua Mascheree et Odebog sorore sua et Girardo de Furno privino suo Idem vero Girardus quitavit et donavit in perpetuum H Tuebof et Eduensi ecclesie dimidiam ochiam et dimidiam terram illam que communis erat illi et Guidoni militi de Alereis ochia vero contigua est domui quam idem H Tuebof habet apud Alereium Quam donationem simul et quitationem laudavit prenominatus I cum matre et sorore sua Et quum tam prenominata ochia quam terra de feodo meo esse dinoscitur id ipsum ego Montis sancti Iohannis dominus laudavi et concessi Sciendum itaque quod partem illam quam Bernardus de Poschers in predicto territorio calumpniabatur non poterit vendere vel permutare vel donare vel obligare cuicumque preter H Tuebof et Eduensi ecclesie et quamdiu partem illam tenuerat ab Hugone Tuebof vel ejus successore Eduensi canonico in feodum eam tenebit Et hoc totum idem Bernardus laudavit et concessit Hanc ipsam donationem et quitationem laudavimus et concessimus ego et Bura uxor mea et Willemus filius meus Ad removendum gratiam litis et ignorantie scrupulum presentem cartulam ex assensu partium sigillo meo munivi Actum anno gratie MCC nono