Charter Document - 02040041

Charter Document - 02040041


Charter Number: 02040041
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

G Dei gratia Eduensis episcopus universis presentes litteras inspecturis in vero salutari salutem Noverit universitas vestra quod dilectus in Christo filius Herbertus de Blange miles divine pietatis intuitu chasamentum de Cocenai quod Iohannes de Pochiers tenebat ab eo integraliter cum omnibus appendiciis suis dedit et concessit dilecto in Christo filio Hugoni Tuebuef abbati Cerviduni et ecclesie Eduensi in perpetuum pacifice possidendum Dictus vero Hugo memorato Herberto in remuneratione dicti beneficii quingentos solidos Divion liberaliter erogavit Hanc autem donationem factam a memorato Herberto laudaverunt et ratam habuerunt dilecti filii Hugo de Frochiet pater ejusdem Herberti et Alerandus frater ejus canonicus Eduensis Promiserunt autem dictus Herbertus et memorati pater et frater ipsius quod si super predicta donatione Eduensem aliquis presumeret ecclesiam molestare ipsi dictos Hugonem et ecclesiam Eduensem conservarent indempnes et eis dictum chasamentum cum omnibus appendiciis suis contra quemlibet garantirent Ut autem hoc ratum sit et inconcussum hanc paginam sigilli nostri munimine precepimus roborari Actum anno gratie MCCIX