Charter Document - 02040040

Charter Document - 02040040


Charter Number: 02040040
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1206
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guillermus Montis sancti Iohannis dominus notum facio tam presentibus quam futuris quod cum inter dominum H Tuebof et Iohannem de Pochiers super quadam terra controversia moveretur tandem lis illa per manum meam pacificata est in hunc modum quod predictus H Tuebof quicquid habebat in territorio de Cocenai quod continetur a vertice montis qui est supra stagnum de Cocenai usque Pochiers prefato Iohanni quitavit Idem vero Iohannes totum casamentum de Cocenai quod ab eodem H Tuebof tenebat a predicto vertice montis versus Arnetum et Pimerai ubicumque contineatur ipsi H Tuebof et ecclesie Eduensi concessit et quitavit in perpetuum Hanc autem quitationem idem Iohannes promisit eidem H pro posse suo adversus omnes homines garantire et inde dedit fideijussorem in manu predicti H et ecclesie Eduensis videlicet Girardum de Furno militem Hoc laudavit soror ejusdem I Odeborz que tunc maritanda erat Et quum occasione hujus casamenti in stagno et molendino portionem se habere dicebat veritate plenius inquisita et cognita recognovit et professus est se nullum jus in predictis habere et si quid juris in stagno vel molendino habuerat vel habebat hoc totum ipsi H Tuebof et ecclesie Eduensi in perpetuum quitavit et concessit Sciendum est insuper quod quidam homo de Pochiers Bernardus nomine partem in casamento isto se dicebat habere unde homo erat prefati Johannis Idem vero I hominem illum sepe dicto H Tuebof plenarie quitavit et concessit Acta sunt hec in presentia fratris mei H Eduensis cantoris Anno gratie MCCVI Hujus rei sunt testes Stephanus de Castricensorio Petrus David et Bernardus capellani Nicolaus et Iohannes diaconi Raimbaldus scriptor Hugo de Furno et Girardus frater ejus milites Hugo et Guillermus de Arconciaco milites Robertus de Nova Rua Renerius et Garsinus Flandrigene Bernardus Goigions Benez Gauterius Gervais Ad preces autem sepe dicti Iohannis hanc cartam sigilli mei munimine roboravi