Charter Document - 02040039

Charter Document - 02040039


Charter Number: 02040039
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1206
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gauterius Dei gratia Eduensis episcopus universis notum facimus quod cum super territoriis boschagiorum de Auceio inter homines illustris viri Odonis ducis Burgundie ex una parte et inter homines canonicorum ecclesie beati Nazarii Eduensis ex altera questio verteretur memorati dux et canonici super controversia illa in nos compromiserunt promittentes quod arbitrio nostro starent Convocati igitur de communi partium assensu pro parte ducis Guillemus forestarius Robertus de Nantuil Ascherius de Antuliaco Guido de Fonte Bernardus Brunum pro parte vero canonicorum Gauterius Gaudun Petrus de Curia Iohannes de Cuchaut Michael Gontius Aquinus et Robertus de Petra Lata Hii omnes jurati consenserunt in hec verba in territorio predictorum boschagiorum quod monstraturi erant habent homines beati Nazarii tale usuagium quod nullus sine assensu et voluntate eorum potest colere terras illas que intra tenementa eorum continentur preter ipsos tantum qui tamen de gaaniagiis suis debent reddere tercias ei ad quem dominium illius terre spectat Pasnagium quoque tenementorum illorum et opes ibidem invente et justicia ad ducem spectant Possunt etiam illi homines in tenementis suis lignorum illorum vendere cortices que ipsi ad comburendum et bladum faciendum secabunt Habent etiam quamdam partem terre homines sepe dicti de qua non nisi decimas reddere tenentur Nos igitur predictorum juratorum adhibentes verbis fidem statuimus ut secundum eorum attestationes hominibus beati Nazarii possessiones sue de cetero quiete permaneant et pacifice Et ne super hoc remaneat posteris occasio altercandi presentem cartulam inde fieri et sigilli nostri fecimus impressione roborari Actum anno incarnationis Domini nostri Iesu Christi MCC sexto