Charter Document - 02040038
Charter Number: | 02040038 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1205 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego H archipresbiter de Corbeniaco notum facimus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod dominus H Tuebo abbas Cerviduni emit balliam decime Duro de Laurencio de Boynum et de Petro fratre jam dicti Laurencii et emit de Laurencio partem quam habebat in pratis de Vevre Hec vendicio facta fuit coram Petro capellano et coram omnibus barrochianis Hoc dictus Petrus de Boynum et Laurencius frater ejus et uxores eorum et filii laudaverunt Iterum Petrus et Laurencius juraverunt manifestare jus et censum sancti Nazarii et emit balliam census quem recipiebant et Laurencius debet I minam avene in die festi sancti Germani grangie Salveniaci ad mensuram Corbeniaci de prato quod est ante domum suam Hujus rei testes sunt Guillelmus de sancto Nazario Colinus clericus Galterius filius Roberti Syret et Bernardus filius Galterii de Sauvene et Bruniaus Pellevillaym Ut hoc autem firmum et stabile permaneat sigillo nostro presentem paginam voluimus roborari Actum anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo quinto