Charter Document - 02040036
| Charter Number: | 02040036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Eduensis ecclesie decanus cum capitulo tum futuris quam presentibus notum fieri volumus quod nos ad instanciam Hugonis de Castro Canino donavimus et concessimus Bertrando succentori nostro dimidiam domum que fuit Bertrandi Eduensis cantoris que sita est juxta monasterium beate Marie ita quod in appendiciis et censu et costumis et hominibus et in asenciis et in omnibus que ad eamdem domum pertinent sicut predictus Bertrandus cantor tenuit medietatem per omnia iste Bertrandus quam diu vixerit habeat et pacifice possideat Actum est hoc anno incarnationis MCCIIII
