Charter Document - 02040032

Charter Document - 02040032


Charter Number: 02040032
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Gauterius Dei gratia Eduensis episcopus notum facimus presentibus et futuris quod Robertus Tirasoi dedit in elemosinam perpetuam quicquid habebat apud Aliriacum in omnibus proventibus ecclesie beati Nazarii Eduensis Hujus donationis obtentu dedit illi de rebus suis Hugo abbas Cerviduni terre de Aliriaco tunc ministerialis qui Hugo partem eorum que ab illo Roberto data sunt redemit a Roberto de Marchisoil qui eam habebat in pignore Ut igitur hec donatio majus robur obtineat ad mandatum ipsius Roberti presenti cartule sigillum nostrum apponi fecimus Actum anno incarnationis Dominice MCC