Charter Document - 02040031
Charter Number: | 02040031 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus ad quos litere iste pervenerint quod Bernardus de Sauvigniaco computavit cum domino Hugone Tuebuef in presencia Willemi abbatis Corbiniensis Predictus eciam Bernardus eidem Hugoni pro XXX libris invadiavit hoc quod idem Bernardus calumniabatur in decimis de Sauvigniaco et vineam et grangiam et domos et terras et prata tali condicione facta quod non licet Bernardo redimere res predictas nisi de suo proprio nec unum sine alteris Hujus rei testes sunt Petrus sacrista de Corbigniaco Ascherius monachus Bartholomeus presbiter de Marigniaco Andreas presbiter de Chaumoi Hugo Daussois Abo Liardus Robertus de Davaum Robertus Boceaus Ascherius prepositus Corbiniensis Willemus Chacevache Theobaudus frater ejus Petrus canonicus de Cerviduno Nicholaus de Riveaus Galterius de Monte Bartholomeus de Moncellis Matheus de Vyez Martinus de Maregniaco Ut autem hoc ratum et firmum permaneat ego Willemus abbas Corbiniensis precepto et prece sepedicti Bernardi presentem feci paginam sigilli mei munimine roborari