Charter Document - 02040029

Charter Document - 02040029


Charter Number: 02040029
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1195
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Melior Dei gratia tituli sanctorum Iohannis et Pauli presbiter cardinalis apostolice Sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in vero salutari Quoniam ea que solemniter aguntur nisi litteris commendentur a memoria hominum cito subtrahit brevis eorum transcursus et oblivionis tenebris sepelire festinat ideo que in ecclesiis utiliter et salubriter statuuntur ne in oblivionem veniant aut neglectum litteris convenit annotari et auctoritate roborari Ad plenam itaque posterorum notitiam volumus pervenire quod cum apud Eduam essemus constituti et ecclesiam in qua beati Lazari corpus sacratissimum requiescit in nomine ipsius et honore constructum visitassemus et vidissemus in ea minus solemniter quam deceret divinum officium celebrari cum consilio et consensu venerabilis fratris nostri Gualteri Eduensis episcopi et totius ejusdem ecclesie capituli decrevimus statuendum quod idem capitulum a die Pasche in vespera usque ad vigilias omnium Sanctorum in vespera deserviant in prefata ecclesia beati Lazari et ob eodem festo omnium Sanctorum in vigilia usque ad vesperas redibunt ad ecclesiam beati Nazarii ut ibi deserviant usque ad predictum terminum Pasche solemnitates tamen beatorum Nazarii et Celsi Leodegarii etiam et Dedicationis ejusdem ecclesie in ecclesia beati Nazarii generaliter a toto conventu more solito celebrabuntur Cum vero capitulum canonicorum in una istarum ecclesiarum ad celebrandum demorabitur quatuor presbiteri in ecclesia beneficiati in altera ecclesia deservient et ad majus altare sicut canonici missas celebrabunt illis quatuor assignantur preter beneficium quod habebant in ecclesia quinquaginta solidi de nummis quos canonici presbiteri solebant percipere de synodo Pentecostes et XXV solidi de dono episcopi et XXV alii de dono capituli Cum autem quilibet istorum presbiterorum decesserit usque ad postremum pretaxati XXV solidi redibunt ad episcopum et capitulum prout quilibet eorum vivens perceperit Quintus autem presbiter addetur dictis quatuor si necesse fuerit de consilio episcopi et capituli Alii octo prebendarii deservient cum predictis quatuor presbiteris in utraque ecclesia predictis terminis pretaxatis excepto quod nullus illorum octo missam celebrabit in majori altari et horum duodecim qui presbiteri fuerint subvenient presbitero hebdomadario in Quadragesima de missa pro defunctis Statutum est etiam de terris et aliis ecclesie possessionibus quod cum alique illorum vacare contigerit canonico ejusdem ecclesie plus offerenti absque omni exceptione sub annua concedetur pensione et sic de singulis possessionibus fiet quas vacare contigerit a tempore quo hec ordinatio facta fuit et postquam omnes vacasse contigerit deducentur omnes in commune ut singulis canonicis ad voluntatem capituli dividantur per equales prebendas aut quibus voluerit qui plus obtinuerint sub annua pensione concedantur Si quis vero statutis terminis vel infra quindecim dies post statutum terminum non reddiderit censam ad testimonium camerarii ab omnibus evitabitur nec stallum in choro nec auctoritatem ordinandi vel concedendi aut contradicendi in capitulo habebit donec eidem capitulo satisfecerit Canonicus qui semel terram vel aliam possessionem hoc modo recipit cum voluntate retinendi censam relinquere non poterit preter ejusdem capituli voluntatem Ut autem constitutiones iste firmitatem et robur obtinerent nos et memoratus episcopus et presbiteri qui presentes aderant in predicta ecclesia beati Lazari candelis accensis omnes anathemati subjecimus quicumque constitutionibus prescriptis presumerent contraire salva tamen per omnia Sedis apostolice auctoritate Actum anno incarnationis Dominice MCXCXV in festo sanctorum Processi et Martiniani Quod ut ratum permaneat et inconcussum presens scriptum sigilli nostri duximus impressione muniendum