Charter Document - 02040028

Charter Document - 02040028


Charter Number: 02040028
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1195
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Villemus Dei gratia ecclesie Corbiniensis abbas notum facio presentibus et futuris quod Rainaldus Gillet et Bonus Homo frater ejus assensu et voluntate Aremburgis uxoris predicti Rainaldi Gillet vendiderunt per manum meam pro VII libris giemensium Hugoni Tuebuef et ecclesie Eduensi quandam domum que sita est apud Mariniachum cum ocha et duos terre jornellos in Perruchia et alios X in campo Lanterio Ut autem hoc firmum et stabile in posterum permaneat presens scriptum sigillo meo in monimentum et confirmationem corroboravi Ipsi vero petierunt ut huic paginule sigillum capituli Eduensis in testimonium apponeretur Testes Guido prior de Anton Iohannes Parisiensis Hugo helemosinarius Matheus capellanus Hugo clericus de Castro Canino Robertus de Davaion Actum Corbiniaco anno Verbi incarnati MC nonagesimo V