Charter Document - 02040025
Charter Number: | 02040025 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1194 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ne dicta vel facta modernorum longo temporis intervallo oblivioni tradantur scriptura presentis cartule noticie posterorum transmittimus quod dominus Hugo Liorgeit vendidit et quitavit penitus Willemo de Sedelo et uxori sue et heredibus eorum domum et quecumque pertinent ad illam domum tam census quam alia que domus est sita ante ecclesiam beati Lazari inter duas domos Villemi fratris vigerii Eduensis et canonici Eduensis Verum dictus Hugo juravit hoc tenere et esse garant contra omnes illos qui predictum Villemum super hanc vendicionem vellent molestare et hoc jure mediante Uxor vero dicti Hugonis similiter permisit et pueri eorum qui erant ad annos discretionis vendicionem laudaverunt et tenere promiserunt sicuti facta fuit venditio Iterum dictus Hugo et uxor ejus eodem pacto promiserunt quod quando alii pueri venirent ad annos laudationis sepe dictam venditionem eos laudare facerent et tenere Hujus rei testes sunt Girardus senescalcus Eduensis episcopi Hugo Tuebove Villemus frater ejusdem vigerii Hugo de Alirei Hugo de Corgei Villemus de Laer Henricus de sancto Andochio Bartholomeus de Rebello Bartholomeus de Porta Bertrannus prepositus Hugo suus filius Bartholomeus de Laer Hugo de Lucenai Teobaudus forestarius Gauterius forestarius Girardus de Rebello Henricus Porcheit Paschelinus Matheus li Selers Guido de Laer Gauterius de Laer Gauterius de Regnei Laurencius de Busi Raginaudus de Busi Hugo de Noer li Loschart filius H Iaquelini Guido Albus Petrus Calot B de Charmeet Robertus au Mauger B suus frater Cruinus nepos episcopi Ut autem hoc inconcussum et inviolabile maneret venerabilis G Eduensis episcopus sigillum suum apposuit et capitulum Eduense Hoc autem factum fuit apud Eduam anno ab incarnatione Domini MCLXXXXIIII anno IIII venerabilis G Eduensis episcopi regnante Philippo nobilissimo rege Francorum