Charter Document - 02040021

Charter Document - 02040021


Charter Number: 02040021
Cartulary Title: Cartulaire de l'Eglise d'Autun
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Stephanus Dei gratia Eduorum episcopus Generatio preterit et generatio advenit et idcirco ea que ad pacem sunt et utilitatem ecclesie tale debent memoriale sortiri ne in generatione una deleantur sed ad posteros transire noticiam Ea propter presenti duximus autentico roborandum quod nobilis vir Renardus de Glana a se et a suis gravamina et dampna plurima ecclesie beati Nazarii Eduensis irrogata fuisse cognoscens intuitu satisfactionis et pro remedio anime sue et predecessorum suorum prefate ecclesie et canonicis montem qui dicitur Romanacus et homines et quicquid in eo habebat sine omni exceptione concessit et in perpetuum donavit sed et vineam que dicitur clausum de Vilers quam idem nobilis vir jam dictis canonicis abstulerat eis libere resignavit et ex toto guerpivit Hec autem beneficia tam de vinea quam de monte prenominato Poncius filius suus canonicis et ecclesie laudavit et ea illis nichilo minus in perpetuum concessit et quod exinde semper bonam pacem teneret ecclesie et bona fide teneri faceret propria manu juravit Pepigit etiam quod si servientes vel homines sui in pretaxato monte quicquam haberent illud quoque eidem ecclesie et canonicis in pace dimitti faceret et quittari Canonici vero supradictis viris Renardo et filio ejus Poncio concesserunt quod pro animabus eorum nocte et die cereus ante altare beati Nazarii semper arderet Interfuerunt quidem huic facto Hugo Eduensis ecclesie decanus Renaudus prepositus Guido archidiaconus Avalonensis Seguinus abbas sancti Stephani Robertus archipresbiter Nicholaus canonicus et sacerdos Guillemus de Fonteneto Herardus de Stanno Guido de Stanno Guillemus de Spiriaco Gaudricus de Colchis Hugo Paonellus Henricus Porchet Audo de sancto Panchracio Renaudus pistor Iohannes coquus Petrus serviens Guillemi de Fonteneto Porro Segaudus Glane prepositus quicquid in predicto monte habebat vel tenebat ecclesie dimisit et quittavit Hylio ejusdem prepositi filiaster ad cujus hereditatem spectabat id quod prepositus dimiserat ipse quoque quicquid in eodem monte habebat vel habere debebat concessit ecclesie et quittavit Cujus concessionem et quittationem audierunt Seguinus Grossus Guillemus de Fonteneto Hugo de Montenesione Bartholomeus de Rebello Henricus Porchet