Charter Document - 02040020
Charter Number: | 02040020 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1177 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Res que veritatis fundamento subsistit perpetua debet confirmari memoria quatinus hii qui etiam veritatem impugnare presumunt non possint aliquatenus a sua stabilitate convellere Per hujus ergo scripti tenorem innotescat presentibus et futuris quod Hugo Flaviniacensis archidiaconus quendam hominem suum nomine Segnoreth canonicis ecclesie beati Nazarii Eduensis in perpetuum donavit et concessit atque de eodem homine per ipsius hominis personam canonicos investivit ipso homine id volente et concedente Huic dono interfuerunt et assenserunt Henricus et Petrus pretaxati archidiaconi nepotes Interfuerunt etiam Hugo Eduensis decanus Gerardus major archidiaconus Humbertus canonicus et sacerdos Nicholaus canonicus et sacerdos Ascherius de Corbiniaco Iohannes de Dunivico Actum anno incarnati Verbi MCLXXVII