Charter Document - 02040018
Charter Number: | 02040018 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Eglise d'Autun |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1171 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint tam presentes quam futuri quod ego Hugo dux Burgundie Iherosolimitanum iter aggrediens de injuriis et dampnis que per me et meos feceram in potestatibus et terris ecclesie sancti Nazarii Eduensis culpabilem me reddidi et ea hoc modo emendare curavi Habeo enim ex consuetudinario jure in potestatibus prefate ecclesie harbergarias videlicet Beligniaco Suxiaco Marchisiolo pro quarum harbergariarum redemptione quandoque nummos violenter accipi feceram quod nec mei juris esse cognovi nec antecessores mei usque ad tempus meum fecerunt Hanc siquidem harbergariarum redemptionem ex toto dimisi et ne deinceps fiat omnino prohibeo Harbergariam vero quam homines et clientes mei in villa Bierie et villulis ei appendicibus ultra montes accipiebant in equis in canibus in hominibus et in omnibus quibus harbergaria fieri potest omnino dimisi et ne de cetero fiat modis omnibus prohibeo ut non liceat nec mihi nec alicui successorum meorum nec hominibus nec clientibus nostris pro harbergaria quicquam ab hominibus extorquere vel accipere Verum pro remedio anime mee et antecessorum meorum tres dies in Revelatione beati Lazari videlicet vigiliam festi et diem festi et crastinum liberos et absolutos ab omni justitia mea eo modo quo habent tres dies canonici in festo predicti martyris et duos in octabas in mense Septembri quos predecessores mei ecclesie dederunt retento mihi solum pedagio et justitia pedagii dono in perpetuum et concedo eidem ecclesie sancti Nazarii et canonicis ibidem Deo servientibus Similiter omnes dies qui sunt a festo beati Lazari in Septembri usque ad vigiliam octabarum liberos et absolutos ab omni justitia mea et meorum memorate ecclesie dono et concedo ita scilicet ut venientes ad nundinas et ad festa et morantes et redeuntes in conductu nostro sint Sunt itaque predicti dies tridecim in Revelatione scilicet et in Septembri emancipati et liberi ab omni justitia mea excepto pedagio et justitia pedagii Feci autem hoc donum super altare sancti Nazarii flexis genibus et per missale inde ecclesiam investivi Postmodum vero sportam meam suscipiens de manu Guichardi Lugdunensis archiepiscopi apostolice sedis legati presente Stephano Eduensi episcopo donavi et concessi ad luminare ipsius altaris sancti Nazarii XX solidos singulis annis perpetuo in vino quod homines de Bieria et alii de terra canonicorum ultra montes mihi censualiter debent Molendinarios quoque de fluvio Arro ab omni calumpnia et exactione mea et meorum absolvo et quitos clamo Ut autem hec omnia rata et inconvulsa perpetuo tenore permaneant sigilli mei impressione confirmavi et ad plenitudinem confirmationis sigillum Stephani Eduensis episcopi apponi curavi qui omnes violatores hujus mee donationis et concessionis anathemati supposuit et in igne gehennali Sathane puniendos tradidit Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCLXXI Alexandro III in cathedra romana sedente Ludovico rege regnante primo anno Stephani Eduensis episcopi Testes sunt Seguinus Eduensis decanus Renaudus prepositus Gerardus de Quintigneaco Hugo de Arneto Renerius de Rivello Odo Campanie senescalcus Gerardus de Reun Petrus de Gol Willemus de Rivello Willemus Eduensis vigerius Galterius forestarius Renaudus portarius hec omnia laudavit Aalydis uxor mea videntibus S Eduensi decano R preposito R de Rivello Guiardo de Faverne Guillemo de Orgeolo Bartholomeo camerario Hoc idem totum laudavit Odo filius meus presente S decano R preposito Hugone de Arneto R de Rivello Stephano de Faverne Lingonensi canonico Iohanne Erupel Gerardo de Eschot Petro de Vefrac testis est etiam Nicholaus capellanus meus qui hoc scripsit